Philip Schaff · 33 of 85
The Canons of the Synod of Dort, A.D. 1619 and 1619. · Sententia Synodi de Remonstrantibus.
Explicata hactenus, et asserta, per Dei gratiam, veritate, erroribus rejectis, et damnatis, abstersis iniquis calumniis; Synodus hæc Dordrechtana (quæ ipsi porro cura superest) serio, obnixe et pro auctoritate, quam ex Dei verbo in omnia suarum Ecclesiarum membra obtinet, in Christi nomine rogat, hortatur, monet, atque injungit omnibus et singulis in Fœderato Belgio Ecclesiarum Pastoribus, academiarum et scholarum Doctoribus, Rectoribus, et Magistris, atque adeo omnibus in universum, quibus vel animarum cura, vel juventutis disciplina est demandata, ut missis quinque notis Remonstrantium Articulis, qui et erronei sunt, et mera errorum latibula, hanc sanam veritatis salutaris doctrinam, ex purissimis verbi divini fontibus haustam, sinceram, et inviolatam, pro viribus et munere suo, conservent: illam populo et juventuti fideliter et prudenter proponant et explicent; usumque ejus suavissimum atque utilissimum, tum in vita, tum in morte, diligenter declarent: errantes ex grege, secus sentientes, et opinionum novitate abreptos, veritatis evidentia mansuete erudiant, si quando det ipsis Deus resipiscentiam, ad agnoscendam veritatem: ut saniori menti redditi, uno spiritu, ore, fide, charitate, Ecclesiæ Dei, et sanctorum communioni, denuo accedant; atque tandem coalescat vulnus Ecclesiæ, et fiat omnium ejus membrorum cor unum et anima una in Domino.
At vero, quia nonnulli e nobis egressi, sub titulo Remonstrantium (quod nomen Remonstrantium ut et Contra-Remonstrantium, Synodus perpetua oblivione delendum censet), studiis et consiliis privatis, modis illegitimis, disciplina et ordine Ecclesiæ violato, atque fratrum suorum monitionibus et judiciis contemptis, Belgicas Ecclesias antea florentissimas, in fide et charitate conjunctissimas, in his Doctrinæ Capitibus, graviter et periculose admodum turbarunt: errores noxios et veteres revocarunt, et novos procuderunt, publice et privatim, voce ac scriptis, in vulgus sparserunt, et acerrime propugnarunt: doctrinam, hactenus in Ecclesiis receptam, calumniis et contumeliis enormibus insectandi, nec modum nec finem fecerunt: scandalis, dissidiis, conscientiarum scrupulis, et exagitationibus, omnia passim compleverunt: quæ certe gravia in fidem, in charitatem, in bonos mores, in Ecclesiæ unitatem et pacem. peccata, cum in nullo homine tolerari juste possint, in Pastoribus censura severissima ab omni ævo in Ecclesia usurpata, necessario animadverti debent; Synodus, invocato Dei sancto nomine, suæ auctoritatis ex verbo Dei probe conscia, omnium legitimarum tum veterum tum recentium Synodorum vestigiis insistens, et illustrissimorum DD. Ordinum Generalium auctoritate munita, declarat atque judicat, Pastores illos, qui partium in Ecclesia ductores, et errorum doctores sese præbuerunt, corruptæ religionis, scissæ Ecclesiæ unitatis, et gravissimorum scandalorum, citatos vero ad hanc Synodum, intolerandæ insuper adversus supremi magistratus in hac Synodo publicata decreta, ipsamque hanc venerandam Synodum, pervicaciæ, reos et convictos teneri. Quas ob causas, primo Synodus prædictis citatis omni ecclesiastico munere interdicit, eosque ab officiis suis abdicat, et academicis functionibus etiam indignos esse judicat, donec per seriam resipiscentiam, dictis, factis, studiis contrariis abunde comprobatam, Ecclesiæ satisfaciant, et cum eadem vere et plene reconcilientur, atque ad ejus communionem recipiantur: quod nos in ipsorum bonum, et totius Ecclesiæ gaudium unice in Christo Domino nostro exoptamus. Reliquos autem, quorum cognitio ad Synodum hanc Nationalem non devenit, Synodus Provincialibus, Classibus, et Presbyteriis, ex ordine recepto, committit: quæ omni studio procurent ne quid Ecclesia detrimenti vel in præsens capere, vel in posterum metuere possit. Errorum istorum sectatores spiritu prudentiæ discriminent: refractarios, clamosos, factiosos, turbatores, quam primum officiis ecclesiasticis, et scholasticis, quæ sunt suæ cognitionis et curæ, abdicent: eoque nomine monentur, ut nulla interjecta mora, post acceptum hujus Synodi Nationalis judicium, impetrata ad hoc magistratus auctoritate, conveniant, ne lentitudine malum invalescat et roboretur. Ex infirmitate, et vitio temporum lapsos, vel abreptos, et in levioribus forte hæsitantes, aut etiam dissentientes, modestos tamen, sedatos, vitæ inculpatæ, dociles, omni lenitate, charitatis officiis, patientia, ad veram atque perfectam concordiam cum Ecclesia provocent: ita tamen, ut diligenter sibi caveant, ne quemquam ad sacrum ministerium admittant, qui doctrinæ hisce synodicis constitutionibus declaratæ subscribere, eamque docere recuset: neminem etiam retineant, cujus manifesta dissensione, doctrina in hac Synodo tanto consensu comprobata violari, et Pastorum concordia, Ecclesiarumque tranquillitas denuo turbari queat. Præterea veneranda hæc Synodus serio monet ecclesiasticos omnes cœtus, ut invigilent diligentissime in greges sibi commissos, omnibus subnascentibus in Ecclesia novitatibus mature obviam eant, easque tanquam zizania ex agro Domini evellant: attendant scholis et scholarum moderatoribus ne qua ex privatis sententiis et pravis opinionibus juventuti instillatis, postmodum Ecclesiæ et reipub. pernicies denuo creetur. Denique illustrissimis et præpotentibus DD. Fœderati Belgii Ordinibus Generalibus, gratiis reverenter actis, quod tam necessario et opportuno tempore, afflictis et labentibus Ecclesiæ rebus, Synodi remedio clementer succurrerint, probos et fideles Dei servos in suam tutelam receperint, pignus omnis benedictionis et præsentiæ divinæ, verbi nempe ipsius veritatem, in suis ditionibus sancte et religiose conservatam voluerint: nulli labori, nullis sumptibus ad tantum opus promovendum et perficiendum pepercerint: pro quibus eximiis officiis largissimam a Domino et publice et privatim, et spiritualem et temporalem, remunerationem toto pectore Synodus comprecatur: Eosdem porro Dominos clementissimos obnixe et demisse rogat, ut hanc salutarem doctrinam, fidelissime ad verbum Dei et Reformatarum Ecclesiarum consensum a Synodo expressam, in suis regionibus solam et publice audiri velint et jubeant: arceant suborientes omnes hæreses et errores, spiritus inquietos et turbulentos compescant: veros et benignos Ecclesiæ nutritios ac tutores sese probare pergant: in personas supra dictas sententiam pro jure ecclesiastico, patriis legibus confirmato, ratam esse velint, et auctoritatis suæ adjecto calculo, synodicas constitutiones immotas et perpetuas reddant.
Nomine et Jussu Synodi,
Sebastianus Damman, Synodi Scriba.
Festus Hommius, Eccl. Leydensis Pastor, et Synodi Nat. Actuarius.
In testimonium Actorum, Daniel Heinsius.