Christian Classics

Philip Schaff · 12 of 85

The Second Helvetic Confession. · Part 5

CAP. XXI.

De Sacra Cœna Domini. [Conf. Aug., Art. X.]

1. Cœna Domini, quæ et mensa Domini, et eucharistia, id est, gratiarum actio nuncupatur, ideo cœna nuncupatur vulgo, quod a Christo in ultima illa cœna sua instituta sit, eamque adhuc repræsentet, ac in ipsa spiritualiter cibentur et potentur fideles. Auctor enim cœnæ Dominicæ non est angelus aut homo ullus, sed ipse Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui primus eam Ecclesiæ suæ consecravit. Durat autem ea consecratio vel benedictio adhuc apud omnes eos, qui non aliam cœnam, sed illam ipsam celebrant, quam Dominus instituit; ad quam verba cœnæ Domini recitant, et in omnibus ad unum Christum vera fide respiciunt, et cujus veluti manibus accipiunt, quod per ministerium ministrorum Ecclesiæ accipiunt.

2. Retinere vult Dominus ritu hoc sacro in recenti memoria maximum generi mortalium præstitum beneficium, nempe quod, tradito corpore, et effuso suo sanguine, omnia nobis peccata nostra condonavit, ac a morte æterna et potestate diaboli nos redemit, jam pascit nos sua carne et potat suo sanguine, quæ vera fide spiritualiter percepta, alunt nos ad vitam æternam. Et hoc tantum beneficium renovatur toties, quoties cœna Domini celebratur. Dixit enim Dominus: Hoc facite in mei commemorationem. Obsignatur item hac cœna sancta, quod revera corpus Domini pro nobis traditum et sanguis ejus in remissionem peccatorum nostrorum effusus est, ne quid fides nostra vacillet.

3. Et quidem visibiliter hoc foris sacramento per ministrum repræsentatur, et veluti oculis contemplandum exponitur, quod intus in anima invisibiliter per ipsum Spiritum Sanctum præstatur. Foris offertur a ministro panis, et audiuntur voces Domini: Accipite, edite, hoc est corpus meum, accipite et dividite inter vos, bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus. Ergo accipiunt fideles, quod datur a ministro Domini, et edunt panem Domini, ac bibunt de poculo Domini: intus interim opera Christi per Spiritum Sanctum percipiunt etiam carnem et sanguinem Domini, et pascuntur his in vitam æternam. Etenim caro et sanguis Christi verus cibus et potus est ad vitam æternam; et Christus ipse, quatenus pro nobis traditus et Salvator noster est, illud præcipuum cœnæ est, nec patimur, quicquam aliud in locum ejus substitui.

4. Ut autem rectius et perspicacius intelligatur, quo modo caro et sanguis Christi sint cibus et potus fidelium, percipianturque a fidelibus ad vitam æternam, paucula hæc adjiciemus. Manducatio non est unius generis. Est enim manducatio corporalis, qua cibus in os percipitur ab homine, dentibus atteritur et in ventrem deglutitur. Hoc manducationis genere intellexerunt olim Capernaitæ sibi manducandam carnem Domini, sed refutantur ab ipso, Joann. cap. vi. Nam ut caro Christi corporaliter manducari non potest citra flagitium aut truculentiam, ita non est cibus ventris. Id quod omnes fateri coguntur. Improbamus canonem in decretis itaque pontificum: Ego Berengarius, etc. (De Consecratione, Distinct. 2). Neque enim credidit vetustas pia, neque nos credimus, corpus Christi manducari ore corporis corporaliter vel essentialiter.

5. Est et spirituals manducatio corporis Christi, non ea quidem, qua existimemus cibum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per Spiritum Sanctum, qui videlicet ea, quæ per carnem et sanguinem Domini pro nobis in mortem tradita parata sunt, ipsam, inquam, remissionem peccatorum, liberationem et vitam æternam, applicat et confert nobis, ita ut Christus in nobis vivat et nos in ipso vivamus, efficitque, ut ipsum, quo talis fit cibus et potus spiritualis noster, id est, vita nostra, vera fide percipiamus.

6. Sicut enim cibus et potus corporalis corpora nostra non tantum reficiunt ac roborant, sed et in vita conservant: ita et caro Christi tradita pro nobis, et sanguis ejus effusus pro nobis, non tantum reficiunt et roborant animas nostras, sed etiam in vita conservant, non quatenus quidem corporaliter eduntur et bibuntur, sed quatenus spiritualiter nobis a Spiritu Dei communicantur, dicente Domino: Et panis, quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi vita. Item: Caro (nimirum corporaliter manducato) non prodest quidquam, spiritus est, qui vivificat. Et: Verba, quæ loquor vobis, spiritus et vita sunt (Joh. vi. 51, 63). Et sicut oportet cibum in nosmetipsos edendo recipere, ut operetur in nobis, suamque in nobis efficaciam exserat, cum extra nos positus nihil nobis prosit: ita necesse est, nos fide Christum recipere, ut noster fiat, vivatque in nobis et nos in ipso. Dicit enim: Ego sum panis vitæ. Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Item: Qui ederit me, vivet et ipse propter me: ac manet in me et ego in ipso (Joh. vi. 51, 52).

7. Ex quibus omnibus claret, nos per spiritualem cibum minime intelligere imaginarium, nescio quem, cibum, sed ipsum Domini corpus pro nobis traditum, quod tamen percipiatur a fidelibus, non corporaliter, sed spiritualiter per fidem. In qua re sequimur per omnia doctrinam ipsius Salvatoris Christi Domini apud Joh. vi. Et hic esus carnis et potus sanguinis Domini ita est necessarius ad salutem, ut sine ipso nullus servari possit. Fit autem hic esus et potus spiritualis etiam extra Domini cœnam, et quoties, aut ubicunque homo in Christum crediderit. Quo fortassis illud Augustini pertinet: quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.

8. Præter superiorem manducationem spiritualem est et sacramentalis manducatio corporis Domini, qua fidelis non tantum spiritualiter et interne participat vero corpore et sanguine Domini, sed foris etiam accedendo ad mensam Domini accipit visibile corporis et sanguinis Domini sacramentum. Prius quidem, dum credidit fidelis, vivificum alimentum percepit, et ipso fruitur adhuc, sed ideo, dum nunc sacramentum quoque accipit, non nihil accipit. Nam in continuatione communicationis corporis et sanguinis Domini pergit, adeoque magis magisque incenditur et crescit fides, ac spirituali alimonia reficitur. Dum enim vivimus, fides continuas habet accessiones. Et qui foris vera fide sacramentum percipit, idem ille non signum duntaxat percipit, sed re ipsa quoque, ut diximus, fruitur. Præterea idem ille institutioni et mandato Domini obedit, lætoque animo gratias pro redemptione sua totiusque generis humani agit, ac fidelem mortis Dominicæ memoriam peragit, atque coram Ecclesia, cujus corporis membrum sit, attestatur; obsignatur item percipientibus sacramentum, quod corpus Domini non tantum in genere pro hominibus sit traditum, et sanguis ejus effusus, sed peculiariter pro quovis fideli communicante, cujus cibus et potus sit ad vitam æternam.

9. Cæterum qui nulla cum fide ad hanc sacram Domini mensam accedit, Sacramento duntaxat communicat, et rem sacramenti, unde est vita et salus, non percipit. Et tales indigne edunt de mensa Domini. Qui autem indigne edunt de pane Domini et de poculo ejus bibunt, rei fiunt corporis et sanguinis Domini, et ad judicium sibi edunt et bibunt. Nam cum vera fide non accedant, mortem Christi contumelia adficiunt, et ideo damnationem sibi ipsis edunt et bibunt.

10. Ergo corpus Domini et sanguinem ejus cum pane et vino non ita conjungimus, ut panem ipsum dicamus esse corpus Christi, nisi ratione sacramentali, aut sub pane corporaliter latitare corpus Christi: ut etiam sub speciebus panis adorari debeat, aut quicunque signum percipiat, idem et rem percipiat ipsam. Corpus Christi in cœlis est ad dextram Patris. Sursum ergo elevanda sunt corda, et non defigenda in panem, nec adorandus Dominus in pane. Et tamen non est absens Ecclesiæ suæ celebranti cœnam Dominus. Sol absens a nobis in cœlo, nihilominus efficaciter præsens est nobis: quanto magis sol justitiæ Christus, corpore in cœlis absens nobis, præsens est nobis, non corporaliter quidem, sed spiritualiter per vivificam operationem, et ut ipse se nobis præsentem futurum exposuit in ultima cœna (Joh. xiv., xv., xvi.). Unde consequens est, nos non habere cœnam sine Christo, interim tamen habere cœnam incruentam et mysticam, sicuti universa nuncupavit vetustas.

11. Admonemur præterea celebratione cœnæ Dominicæ, ut memores simus, cujus corporis membra facti simus, et idcirco concordes simus cum omnibus fratribus, ut sancte vivamus, et non polluamus nos flagitiis et peregrinis religionibus. sed in vera fide in finem usque vitæ perseverantes, studeamus excellere sanctimonia vitæ. Decet ergo, ut accessuri ad cœnam, prius nos ipsos juxta præceptum Apostoli probemus, imprimis quali simus fide præditi, an credamus, Christum venisse, servandis peccatoribus et ad pœnitentiam vocandis, et an quisque credat, se in horum esse numero, qui per Christum liberati servantur, et an mutare vitam pravam instituerit, ac vivere sancte, perse verareque, auxiliante Domino, in vera religione et in concordia cum fratribus, dignasque Deo pro liberatione agere gratias, etc.

12. Ritum, modum vel formam cœnæ, illam existimamus esse simplicissimam et præstantissimam, quæ proxime accedit ad primam Domini institutionem et apostolicam doctrinam: quæ videlicet constat annuntiatione verbi Dei, precibus piis, ipsa actione dominica et repetitione ejus, manducatione corporis et potu sanguinis domini, memoria item mortis dominicæ salubri, et gratiarum actione fideli, nec non sancta consociatione in corporis ecclesiastici unionem. Improbamus itaque illos, qui alteram speciem, poculum, inquam, domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant contra institutionem domini, dicentis: Bibite ex hoc omnes: Id quod ad panem, non ita expresse dixit.

13. Missa qualis aliquando apud veteres fuerit, tolerabilis an intolerabilis, modo non disputamus; hoc autem libere dicimus, missam, quæ hodie in usu est per universam Romanam Ecclesiam, plurimas et justissimas quidem ob causas in ecclesiis nostris esse abrogatam, quas sigillatim ob brevitatem nunc non commemoramus. Certe approbare non potuimus, quod ex actione salubri, spectaculum inane est factum, quod item facta est meritoria, vel celebrata pro pretio, quodque in ea sacerdos dicitur conficere ipsum Domini corpus, et hoc offerre realiter pro remissione peccatorum vivorum et mortuorum, adde et in honorem et celebrationem, vel memoriam sanctorum in cœlis, etc.

CAP. XXII.

De Cœtibus Sacris et Ecclesiasticis.

1. Tametsi omnibus sacras literas privatim legere domi, et instruendo ædificare mutuum in vera religione liceat; ut tamen legitime adnuncietur verbum Dei populo, et preces ac supplicationes fiant publice, sacramenta item celebrentur legitime, et collecta Ecclesiæ fiat in pauperes et omnes Ecclesiæ necessarios sumtus faciendos, aut usus sustentandos, necessarii sunt omnino cœtus sacri, vel ecclesiastici fidelium conventus. Constat enim, in Ecclesia Apostolica et primitiva hujusmodi cœtus esse ab omnibus piis frequentatos.

2. Quotquot hos aspernantur, et ab his sese segregant, religionem veram contemnunt, urgendique sunt a pastoribus et piis magistratibus, ne contumacius se segregare, et cœtus sacros aversari pergant. Sint vero cœtus ecclesiastici non occulti et obscuri, sed publici atque frequentes, nisi, persecutio hostium Christi et Ecclesiæ non sinat esse publicos. Scimus enim, quales fuerint quondam primitivæ Ecclesiæ cœtus in abditis locis, sub tyrannide Romanorum principum.

3. Sint autem loca, in quibus coëunt fideles, honesta et Ecclesiæ Dei per omnia commoda. Deligantur ergo ædes amplæ, aut templa. Repurgentur tamen ab iis rebus omnibus, quæ Ecclesiam non decent. Instruantur autem omnia pro decoro, necessitate et honestate pia, ne quid desit, quod requiritur ad ritus et usus Ecclesiæ necessarios.

4. Sicut autem credimus, Deum non habitare in templis manu factis, ita propter verbum Dei et usus sacros scimus, loca Deo cultuique ejus dedicata non esse profana sed sacra, et qui in his versantur, reverenter et modeste conversari debere, utpote qui sint in loco sacro, coram Dei conspectu et sanctorum angelorum ejus. Longe itaque a templis et oratoriis Christianorum repellendus, est omnis vestium luxus, omnis superbia, et omnia, quæ humilitatem, disciplinam et modestiam dedecent christianam. Ac verus templorum ornatus non constat ebore, auro et gemmis, sed frugalitate, pietate, virtutibusque eorum, qui versantur in templo. Omnia autem decenter et ordine fiant in Ecclesia, omnia denique fiant ad ædificationem. Taceant ergo omnes peregrinæ linguæ in cœtibus sacris. Omnia proponantur lingua vulgari, et quæ eo in loco ab hominibus in cœtu intelligatur.

CAP. XXIII.

De Precibus Ecclesiæ, Cantu et Horis Canonicis.

1. Licet sane privatim precari quavis lingua quam quis intelligat, sed publicæ preces in sacris cœtibus vulgari lingua vel omnibus cognita fieri debent. Oratio fidelium omnis per solum Christi interventum soli Deo fundatur ex fide et caritate. Divos cœlites invocare, aut his uti pro intercessoribus, prohibet sacerdotium Christi Domini et vera religio. Orandum est autem pro magistratu, pro regibus aut omnibus in eminentia constitutis, pro ministris Ecclesiæ et omnibus necessitatibus ecclesiarum. In calamitatibus vero et potissimum Ecclesiæ, absque intermissione, et privatim et publice precandum est.

2. Sponte item precandum est, non coacte, neque pro ullo pretio. Neque decet orationem superstitiose adstrictam esse loco, quasi alibi non liceat, nisi in templo precari. Neque oportet preces publicas, quoad formam et tempus, in omnibus ecclesiis esse pares. Libertate enim sua utantur Ecclesiæ quælibet. Socrates in historia, In omnibus, ubique regionibus, inquit, non poteris invenire duas ecclesias, quæ orando plene consentiant. Hujusmodi discrepantiæ autores eos esse puto, qui singulis temporibus ecclesiis præfuerunt. Si tamen sunt congruentes, maximopere commendandum id et aliis imitandum videtur.

3. Sed et modum esse decet, ut in re quavis, ita et in precibus publicis, ne nimis sint prolixæ et molestæ. Cedant ergo potiores partes in cœtibus sacris doctrinæ evangelicæ, caveaturque, ne nimis prolixis precibus fatigetur in cœtu populus, ut cum audienda est prædicatio Evangelii, vel egredi ex cœtu, vel hunc in universum solvi cupiant defatigati. Talibus in concione nimis videtur prolixum esse, quod alias succinctum est satis. Nam et concionatores modum tenere decet.

4. Sic et cantus in cœtu sacro est moderandus, ubi is est in usu. Cantus, quem Gregorianum nuncupant, plurima habet absurda: unde rejectus est merito a nostris et pluribus ecclesiis. Si ecclesiæ sunt, quæ orationem fidelem legitimamque habent, cantum autem nullum habent, condemnari non debent. Non enim canendi commoditatem omnes habent ecclesiæ. Ac certum est ex testimoniis vetustatis, ut cantus usum fuisse vetustissimum in orientalibus ecclesiis, ita sero tandem receptum esse ab occidentalibus.

5. Horas canonicas, id est, preces ad certas in die horas compositas, a Papistis cantatas aut recitatas, nescivit vetustas: quod ex ipsis horarum lectionibus et argumentis pluribus demonstrari potest. Sed et absurda non pauca habent, ut nihil dicam aliud, proinde omittuntur recte ab ecclesiis substituentibus in locum ipsarum res salutares Ecclesiæ Dei universæ.

CAP. XXIV.

De Feriis, Jejuniis, Ciborumque Delectu. [Conf. Aug., De Abus. 5.]

1. Quamquam religio tempori non alligetur, non potest tamen absque justa temporis distinctione vel ordinatione plantari et exerceri. Deligit ergo quævis ecclesia sibi tempus certum ad preces publicas et Evangelii prædicationem, nec non sacramentorum celebrationem. Non licet autem cuivis pro suo arbitrio Ecclesiæ ordinationem hanc convellere. Ac nisi otium justum concedatur religionis externæ exercitio, abstrahuntur certe ab eo negotiis suis homines.

2. Unde videmus in ecclesiis vetustis, non tantum certas fuisse horas in septimana constitutas cœtibus, sed ipsam diem dominicam ab ipsis Apostolorum temporibus, iisdem sacroque otio fuisse consecratam: quod etiam nunc recte propter cultum et caritatem, ab ecclesiis nostris custoditur. Observationi Judaicæ et superstitionibus nihil hic permittimus. Neque enim alteram diem altera sanctiorem esse credimus, neque otium Deo per se probari existimamus, sed et dominicam non sabbatum libera observatione celebramus.

3. Præterea si ecclesiæ pro Christiana libertate memoriam dominicæ nativitatis, circumcisionis, passionis et resurrectionis, ascensionis item in cœlum, et missionis Sancti Spiritus in discipulos religiose celebrent, maximopere approbamus. Festa vero hominibus aut divis instituta non probamus. Et sane pertinent feriæ ad tabulam legis primam, et sunt solius Dei: denique habent feriæ divis institutæ et a nobis abrogatæ, absurda, inutilia, minimeque toleranda plurima. Interim fatemur non inutiliter sanctorum memoriam, suo loco et tempore in sacris concionibus populo commendari, et omnibus sancta exempla sanctorum imitanda proponi.

4. Quanto vero gravius accusat Christi Ecclesia crapulam, ebrietatem, et omnem libidinem ac intemperantiam, tanto vehementius commendat nobis jejunium Christianum. Est enim jejunium aliud nihil, quam abstinentia et temperantia piorum, disciplina item, custodia, et castigatio carnis nostræ, pro necessitate præsenti suscepta, qua humiliamur coram Deo, et carni sua fomenta detrahimus, quo facilius libentiusque spiritui pareat. Proinde non jejunant, qui istorum nullam rationem habent, sed jejunare se credunt, si semel in die farciant ventrem, et certo vel præscripto tempore a certis abstineant cibis, existimantes, hoc opere operato se Deo placere et bonum opus facere. Jejunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo (ut videre est in Prophetarum libris), jejunium, quo a cibo non a sceleribus jejunabant Judæi.

5. Est autem publicum jejunium, et privatum. Celebrarunt olim jejunia publica calamitosis temporibus rebusque Ecclesiæ afflictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usque. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et pœnitentiæ. Parum hæc abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in Prophetis, præcipue apud Joëlem (cap. ii.). Celebrari debet hujusmodi jejunium etiam hodie in rebus Ecclesiæ difficilibus. Privata jejunia suscipiuntur abs quovis nostrum, prout quisque senserit detrahi spiritui. Hactenus enim fomenta carni detrahit.

6. Omnia jejunia proficisci debent ex libero, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominum consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo justitiam demereri. Jejunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat.

7. Quadragesimale jejunium vetustatis habet testimonia, sed nulla ex literis Apostolicis: ergo non debet, nec potest imponi fidelibus. Certum est, quondam varias fuisse jejuniorum formas vel consuetudines. Unde Irenæus, scriptor vetustissimus, Quidam, inquit, putant uno tantum die observari debere jejunium, alii duobus, alii vero pluribus, nonnulli etiam quadraginta diebus. Quæ varietas observantiæ, non nostris nunc demum temporibus cœpit, sed multo ante noe, ex illis, ut opinor, qui non simpliciter, quod ab initio traditum est, tenentes, in alium morem, vel per negligentiam, vel per imperitiam postmodum decidere. Sed et Socrates historicus, Quia lectio nulla, inquit, de hoc invenitur antiqua, puto, Apostolos hoc singulorum reliquisse sententiæ, ut unusquisque operetur, non timore et necessitate, quod bonum est.

8. Jam vero, quoad delectum ciborum attinet, in jejuniis arbitramur omne id detrahendum esse carni, unde redditur ferocior, et quo delectatur impensius, unde existunt fomenta carni, sive pisces sint, sive carnes, sive aromata, delitiæve aut præstantia vina. Alioqui scimus, creaturas Dei omnes conditas esse in usus et servitia hominum. Omnia, quæ condidit Deus, bona sunt (Gen. i. 31), et citra delectum, cum timore Dei et justa moderatione usurpanda. Apostolus enim, Omnia, inquit, mundis munda sunt (Tit. i. 15). Item: Omne, quod in macello venditur, edite, nihil interrogantes propter conscientiam (1 Cor. x. 25). Idem Apostolus nominat doctrinam eorum, qui jubent abstinere a cibis, doctrinam dæmoniorum. Cibos enim creasse Deum ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his, qui cognoverunt veritatem, quod quidquid creavit Deus, bonum sit, et nihil rejiciendum, si sumatur cum gratiarum actione, etc. (1 Tim. iv. 1, 3, 4). Idem ad Colossenses reprobat eos, qui nimia abstinentia, sibi comparare volunt existimationem sanctitatis (Coloss. ii. 21, 23). Nos itaque in universum reprobamus Tatianos et Encratitas, omnes denique Eustathii discipulos, contra quos congregata est Gangrensis synodus.

CAP. XXV.

De Catechesi, et Ægrotantium Consolatione vel Visitatione.

1. Dominus veteri suo populo injunxit, maximam curam ut impenderent ab infantia recte instituendæ juventuti, adeoque mandavit diserte in lege sua, erudirent et sacramentorum mysteria interpretarentur. Cum autem ex Evangelicis et Apostolicis literis constet, Deum non minorem rationem habere novi sui populi pubis, cum palam testetur et dicat, Sinite pueros venire ad me, talium enim est regnum cœlorum (Marc. x. 14), consultissime faciunt ecclesiarum pastores, qui juventutem mature et diligenter catechisant, prima fidei fundamenta jacientes, ac rudimenta religionis nostræ fideliter docentes, explicando decalogum mandatorum Dei, symbolum item Apostolorum, orationem quoque dominicam, et sacramentorum rationem, cum aliis ejus generis primis principiis, et religionis nostræ capitibus præcipuis. Fidem vero et diligentiam hic suam in adducendis ad catechismum liberis præstet Ecclesia, cupiens et gaudens liberos suos recte institui.

2. Cum vero nunquam gravioribus tentationibus expositi sunt homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut ægrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui gregis invigilare accuratius, quam in hujusmodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature ægrotantes, vocentur item mature ab ægrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas Satanæ suggestiones: instituant item preces apud ægrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro ægrotantis salute etiam in. cœtu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem cum sua illa unctione extrema, diximus superius, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non approbetur.

CAP. XXVI.

De Sepultura Fidelium, Curaque pro Mortuis Gerenda, de Purgatorio, et Apparitione Spirituum.

1. Fidelium corpora, ut Spiritus Sancti templa, et quæ in ultimo die recte creduntur resurrectura, jubet scriptura honeste absque superstitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in Domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia præstare: aliam non docemus pro mortuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuorum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque in terram abjicientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, aut relictos ipsorum ne tantillum quidem curantes.

2. Improbamus rursus nimis et præpostere officiosos in defunctos, qui instar Ethnicorum suos deplangunt mortuos (luctum moderatum, quem Apostolus (1 Thess. iv. ) concessit, non vituperamus, inhumanum esse judicantes, prorsus nihil dolere), et pro mortuis sacrificant, et preculas certas, non sine pretio, demurmurant, hujusmodi suis officiis liberaturi suos illos ex tormentis, quibus a morte inmersos, et inde rursus liberari posse hujusmodi næniis arbitrantur.

3. Credimus enim, fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragiis aut precibus pro defunctis, denique illis suis officiis nihil indigere. Credimus item, infideles recta præcipitari in tartara, ex quibus nullus impiis aperitur, ullis viventium officiis, exitus.

4. Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianæ: Credo remissionem peccatorum et vitam æternam, purgationique plenæ per Christum, et Christi Domini hisce sententiis adversatur: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transivit a morte in vitam (Joh. v. 24). Item, Qui lotus est, non opus habet, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis (Joh. xiii. 10).

5. Jam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui, ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (Deut. xviii. 10, 11). Epuloni vero pœnis mancipato, sicut narrat veritas evangelica, negatur ad fratres suos reditus: pronunciante interim divino oraculo, atque dicente, Habent Mosen et Prophetas, audiant illos. Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexit, credent (Luc. xvi. 31).

CAP. XXVII.

De Ritibus et Cæremoniis, et Mediis. [Conf. Aug., Art. XV.]

1. Veteri populo traditæ sunt quondam cæremoniæ, ut pædagogia quædam, iis qui sub lege veluti sub pædagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus (Rom. vi. 14), disparueruntque cæremoniæ, quas in Ecclesia Christi adeo retinere aut reparare noluerunt Apostoli, ut aperte sint testati se nullum onus velle imponere Ecclesiæ (Act. xv. 28). Proinde Judaismum videremur reducere aut restituere, si in Ecclesia Christi, ad morem veteris Ecclesiæ, cæremonias, ritusve multiplicaremus. Ideoque minime approbamus eorum sententiam, quibus visum est Ecclesiam Christi cohiberi oportere, ceu pædagogia quadam, multis variisque ritibus. Nam si populo Christiano Apostoli cæremonias vel ritus divinitus traditos imponere noluerunt, quis ergo sanæ mentis obtrudet illi adinventiones adinventas humanitus? Quanto magis accedit cumulo rituum in Ecclesia, tanto magis detrahitur non tantum libertati Christianæ, sed et Christo et ejus fidei: dum vulgus ea quærit in ritibus, quæ quæreret in solo Dei Filio Jesu Christo per fidem. Sufficiunt itaque piis pauci, moderati, simplices, nec alieni a verbo Dei ritus.

2. Quod si in ecclesiis dispares inveniuntur ritus, nemo ecclesiæ existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit, omnes ecclesiarum, quæ per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim, qui ejusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Hæc ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione cœnæ Domini et in aliis nonnullis rebus habentes in nostris ecclesiis, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiæ in hujusmodi ritibus, sicut mediis, usæ sunt libertate. Id quod nos hodie quoque facimus.

3. At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, ut quidem solent missam et usum imaginum in templo pro mediis reputare, quæ revera non sunt media, Indifferens (dixit ad Augustinum Hieron.) illud est, quod nec bonum nec malum est, ut sive feceris, sive non feceris, nec justitiam habeas nec injustitiam. Proinde cum ἀδιαφορα rapiuntur ad fidei confessionem, libera esse desinunt: sicuti Paulus ostendit, licitum esse carnibus vesci, si quis non submoneat, idolis esse litatas, alioqui fore illicitas, quod qui his vescitur, jam vescendo, idololatriam approbare videatur (1 Cor. viii. 10).

CAP. XXVIII.

De Bonis Ecclesiæ.

1. Opes habet Ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facilitates suas Ecclesiæ donarunt. Opus enim habet Ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res Ecclesiæ necessarias sustinendas. Ac verus usus opum Ecclesiæ quondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et cœtibus sacris, cum universo cultu, ritibus et ædificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus aliis necessariis, et imprimis pauperibus juvandis atque alendis. Deligantur autem viri timentes Deum, prudentes, et in œconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica.

2. Si vero opes Ecclesiæ per injuriam temporis, et quorundam audaciam, inscitiam, ant avaritiam translatæ sunt in abusum, reducantur a viris piis et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaque reformandas esse scholas et collegia corrupta in doctrina, in cultu, et in moribus, ordinandamque esse pie, bona fide, atque prudenter pauperum subventionem.

CAP. XXIX.

De Cœlibatu, Conjugio, et Œconomia. [Conf. Aug., De Abus. 2.]

1. Qui cœlitus donum habent cœlibatus, ita ut ex corde, vel toto animo, puri sint ac continentes, nec urantur graviter, serviant in ea vocatione Domino, donec senserint se divino munere præditos, et ne efferant se cæteris, sed serviant Domino assidue, in simplicitate et humilitate. Aptiores autem hi sunt curandis rebus divinis, quam qui privatis familiæ negotiis distrahuntur. Quod si adempto rursus dono, ustionem senserint durabilem, meminerint verbi Apostolici: Melius est nubere, quam uri (1 Cor. vii.).

2. Conjugium enim (incontinentiæ medicina et continentia ipsa est) institutum est ab ipso Domino Deo, qui ei liberalissime benedixit, ac virum ac fœminam inseparabiliter sibi mutuum adhærere, et una in summa dilectione, concordiaque vivere voluit (Matt. xiii.). Unde scimus Apostolum dixisse: Honorabile est conjugium inter omnes et cubile impollutum (Heb. xiii. 4). Et iterum: Si virgo nupserit, non peccavit (1 Cor. vii.). Damnamus ergo polygamiam, et eos, qui secundas damnant nuptias. Docemus, contrahenda esse conjugia legitime in timore Domini, et non contra leges, prohibentes aliquot in conjugio gradus, ne incestæ fiant nuptiæ. Contrahantur cum consensu parentum, aut qui sunt loco parentum, ac in illum maxime finem, ad quem Dominus conjugia instituit et confirmentur publice in templo cum precatione et benedictione. Colantur denique sancte, cum maxima conjugum fide, pietate et dilectione, nec non puritate. Caveantur itaque rixæ, dissidia, libidines et adulteria. Constituantur legitima in Ecclesia judicia, et judices sancti, qui tueantur conjugia, et omnem impudicitiam impudentiamque coërceant, et apud quos controversiæ matrimoniales transigantur.

3. Educentur quoque liberi a parentibus, in timore Domini: provideant item parentes liberis, memores Apostolicæ sententiæ: Qui suis non prospicit, fidem abnegavit, et infideli est deterior (1 Tim. v. 8). Imprimis autem doceant suos, quibus sese alant, artes honestas, abstrahant ab otio, et veram in his omnibus fiduciam in Deum inserant, ne diffidentia ant securitate nimia aut avaritia fœda diffluant, nec ad ullum fructum perveniant.

4. Estque certissimum opera illa, quæ in vera fide fiunt a parentibus, per conjugii officia et œconomiam, esse coram Deo sancta et vere bona opera, et placere hæc Deo non minus, quam preces, jejunia, atque eleemosynas. Sic enim docuit et Apostolus in epistolis suis, præcipue vero ad Tim. et Titum. Numeramus autem cum eodem Apostolo inter dogmata Satanica illorum doctrinam, qui matrimonium prohibent, aut palam vituperant, vel oblique perstringunt, quasi non sanctum vel mundum sit.

5. Execramur autem cœlibatum immundum, libidines et fornicationes tectas et apertas hypocritarum, simulantium continentiam, cum omnium sint incontinentissimi. Hos omnes judicabit Deus. Divitias, et divites, si pii sunt et recte utantur divitiis, non reprobamus. Reprobamus autem sectam Apostolicorum, etc.

CAP. XXX.

De Magistratu. [Conf. Aug., Art. XVI.]

1. Magistratus omnis generis ab ipso Deo est institutus ad generis humani pacem ac tranquillitatem, ac ita, ut primum in mundo locum obtineat. Si hic sit adversarius Ecclesiæ, et impedire et obturbare potest plurimum. Si autem sit amicus, adeoque membrum Ecclesiæ, utilissimum excellentissimumque membrum est Ecclesiæ, quod ei permultum prodesse, eam denique peroptime juvare potest.

2. Ejus officium præcipuum est, pacem et tranquillitatem publicam procurare et conservare. Quod sane nunquam fecerit felicius, quam cum fuerit vere timens Dei ac religiosus, qui videlicet ad exemplum sanctissimorum regum principumque populi Domini, veritatis prædicationem et fidem sinceram promoverit, mendacia et superstitionem omnem cum omni impietate et idololatria exciderit ecclesiamque Dei defenderit. Equidem docemus religionis curam imprimis pertinere ad magistratum sanctum.

3. Teneat ergo ipse in manibus verbum Dei, et ne huic contrarium doceatur, procuret, bonis item legibus ad verbum Dei compositis moderetur populum, sibi a Deo creditum, eundemque in disciplina, officio, obedientiaque contineat. Judicia exerceat juste judicando, ne respiciat personam, aut munera accipiat; viduas, pupillos et afflictos asserat, injustos, impostores et violentos coërceat atque adeo et exscindat. Neque enim frustra accepit a Deo gladium (Rom. xiii. 4). Stringat ergo hunc Dei gladium in omnes maleficos, seditiosos, latrones vel homicidas, oppressores, blasphemos, perjuros et in omnes eos, quos Deus punire ac etiam cædere jussit. Coërceat et hæreticos (qui vere hæretici sunt) incorrigibiles, Dei majestatem blasphemare et Ecclesiam Dei conturbare, adeoque perdere non desinentes.

4. Quod si necesse sit, etiam bello populi conservare salutem, bellum, in nomine Dei suscipiat, modo prius pacem modis omnibus quæsierit, nec aliter nisi bello suos servare possit. Et dum hæc ex fide facit magistratus, illis ipsis operibus, ut vere bonis, Deo inservit, ac benedictionem a Domino accipit. Damnamus Anabaptistas, qui, ut Christianum negant fungi posse officio magistratus, ita etiam negant, quemquam a magistratu juste occidi, aut magistratum bellum gerere posse, aut juramenta magistratui præstanda esse, etc.

5. Sicut enim Deus salutem populi sui operari vult per magistratum, quem mundo veluti patrem dedit: ita subditi omnes, hoc Dei beneficium in magistratu agnoscere jubentur. Honorent ergo et revereantur magistratum, tanquam Dei ministrum: ament eum, faveant ei, et orent pro illo, tanquam pro Patre: obediant item omnibus ejus justis et æquis mandatis: denique pendant vectigalia atque tributa, et quæ hujus generis debita sunt, fideliter atque libenter. Et si salus publica patriæ vel justitia requirat, et magistratus ex necessitate bellum suscipiat, deponant etiam vitam, et fundant sanguinem pro salute publica magistratusque, et quidem in Dei nomine, libenter, fortiter et alacriter. Qui enim magistratui se opponit, iram Dei gravem in se provocat.

Damnamus itaque omnes magistratus contemptores, rebelles, reipublicæ hostes, et seditiosos nebulones, denique omnes, quotquot officia debita præstare, vel palam, vel arte renuunt.