Philip Schaff · 28 of 85
The Canons of the Synod of Dort, A.D. 1619 and 1619. · Secundum Doctrinæ Caput, de Morte Christi, et Hominum per eam Redemptione.
Articulus Primus.
Deus non tantum est summe misericors, sed etiam summe justus. Postulat autem ejus justitia (prout se in verbo revelavit), ut peccata nostra, adversus infinitam ejus majestatem commissa, non tantum temporalibus, sed etiam æternis, tum animi, tum corporis, pœnis puniantur: quas pœnas effugere non possumus, nisi justitiæ Dei satisfiat.
II.
Cum vero ipsi satisfacere, et ab ira Dei nos liberare non possimus, Deus ex immensa misericordia Filium suum unigenitum nobis Sponsorem dedit, qui, ut pro nobis satisfaceret, peccatum et maledictio in cruce pro nobis, seu vice nostra, factus est.
III.
Hæc mors Filii Dei est unica et perfectissima pro peccatis victima et satisfactio, infiniti valoris et pretii, abunde sufficiens ad totius mundi peccata expianda.
IV.
Ideo autem hæc mors tanti est valoris et pretii, quia persona, quæ eam subiit, non tantum est verus et perfecte sanctus homo, sed etiam unigenitus Dei Filius, ejusdem aeternæ et infinitæ cum Patre et Spiritu S. essentiæ, qualem nostrum Servatorem esse oportebat. Deinde, quia mors ipsius fuit conjuncta cum sensu iræ Dei et maledictionis, quam nos peccatis nostris eramus commeriti.
V.
Cæterum promissio Evangelii est, ut quisquis credit in Christum crucifixum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Quæ promissio omnibus populis et hominibus, ad quos Deus pro suo beneplacito mittit Evangelium, promiscue et indiscriminatim annunciari et proponi debet cum resipiscentiæ et fidei mandato.
VI.
Quod autem multi per Evangelium vocati non resipiscunt, nec in Christum credunt, sed infidelitate pereunt, non fit hoc hostiæ Christi in cruce oblatæ defectu, vel insufficientia, sed propria ipsorum culpa.
VII.
Quotquot autem vere credunt, et per mortem Christi a peccatis, et interitu liberantur ac servantur, illis hoc beneficium, ex sola Dei gratia, quam nemini debet, ab æterno ipsis in Christo data, obtingit.
VIII.
Fuit enim hoc Dei Patris liberrimum consilium, et gratiosissima voluntas atque intentio, ut mortis pretiosissimæ Filii sui vivifica et salvifica efficacia sese exereret in omnibus electis, ad eos solos fide justificante donandos, et per eam ad salutem infallibiliter perducendos: hoc est, voluit Deus, ut Christus per sanguinem crucis (quo novum fœdus confirmavit) ex omni populo, tribu, gente, et lingua, eos omnes et solos, qui ab æterno ad salutem electi, et a Patre ipsi dati sunt, efficaciter redimeret, fide (quam, ut et alia Spiritus Sancti salvifica dona, ipsis morte sua acquisivit) donaret, ab omnibus peccatis, tum originali, tum actualibus, tam post, quam ante fidem commissis sanguine suo mundaret, ad finem usque fideliter custodiret, tandemque absque omni labe et macula gloriosos coram se sisteret.
IX.
Hoc consilium, ex æterno erga electos amore profectum ab initio mundi in præsens usque tempus, frustra obnitentibus inferorum portis, potenter impletum fuit, et deinceps quoque implebitur: ita quidem ut electi suis temporibus in unum colligantur, et semper sit aliqua credentium Ecclesia in sanguine Christi fundata, quæ illum Servatorem suum, qui pro ea, tanquam Sponsus pro sponsa, animam suam in cruce exposuit, constanter diligat, perseveranter colat, atque hic et in omnem æternitatem celebret.
Rejectio Errorum,
Exposita doctrina orthodoxa, rejicit Synodus errores eorum:
I.
Qui docent, 'Quod Deus Pater Filium suum in mortem crucis destinaverit, sine certo ac definito consilio quemquam nominatim salvandi, adeo ut impetrationi mortis Christi sua necessitas, utilitas, dignitas sarta tecta, et numeris suis perfecta, completa atque integra constare potuisset, etiamsi impetrata redemptio nulli individuo unquam actu ipso fuisset applicata.' Hæc enim assertio in Dei Patris sapientiam meritumque Jesu Christi contumeliosa, et Scripturæ contraria est. Sic enim ait Servator: Ego animam pono pro ovibus, et agnosco eas. Johan. x. 15, 27. Et de Servatore Esaias propheta: Cum posuerit se sacrificium pro reatu, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovæ in manu ejus prosperabitur. Esai. liii. 10. Denique, articulum Fidei, quo Ecclesiam credimus, evertit.
II.
Qui docent, 'Non fuisse hunc finem mortis Christi, ut novum gratiæ fœdus suo sanguine reipsa sanciret, sed tantum, ut nudum jus Patri acquireret, quodcunque fœdus, vel gratiæ, vel operum, cum hominibus denuo ineundi.' Hoc enim repugnat Scripturæ, quæ docet, Christum melioris, id est, novi fœderis Sponsorem et Mediatorem factum esse. Heb. vii. 22. Et, Testamentum in mortuis demum ratum esse. Heb. ix. 15, 17.
III.
Qui docent, 'Christum per suam satisfactionem, nullis certo meruisse ipsam salutem et fidem, qua hæc Christi satisfactio ad salutem efficaciter applicetur, sed tantum Patri acquisivisse potestatem vel plenariam voluntatem, de novo cum hominibus agendi, et novas, quascunque vellet conditiones, præscribendi, quarum præstatio a libero hominis arbitrio pendeat, atque ideo fieri potuisse, ut vel nemo, vel omnes eas implerent.' Hi enim de morte Christi nimis abjecte sentiunt, primarium fructum seu beneficium per eam partum nullatenus agnoscunt, et Pelagianum errorem ab inferis revocant.
IV.
Qui docent, ' Fœdus illud novum gratiæ, quod Deus Pater, per mortis Christi interventum cum hominibus pepigit, non in eo consistere, quod per fidem, quatenus meritum Christi apprehendit, coram Deo justificemur et salvemur; sed in hoc, quod Deus, abrogata perfectæ obedientiæ legalis exactione, fidem ipsam et fidei obedientiam imperfectam pro perfecta legis obedientia reputet, et vitæ æternæ præmio gratiose dignam censeat.' Hi enim contradicunt Scripturæ, Justificantur gratis, ejus gratia, per redemptionem factam in Jesu Christo, quem proposuit Deus placamentum per fidem in sanguine ejus. Rom. iii. 24, 25. Et cum impio Socino, novam et peregrinam hominis coram Deo justificationem, contra totius Ecclesiæ consensum, inducunt.
V.
Qui docent, 'Omnes homines in statum reconciliationis et gratiam fœderis esse assumptos, ita ut nemo propter peccatum originate sit damnationi obnoxius, aut damnandus, sed omnes ab istius peccati reatu sint immunes.' Hæc enim sententia repugnat Scriptura, affirmanti nos natura esse filios iræ. [Ephes. ii. 3.]
VI.
Qui impetrationis et applicationis distinctionem usurpant, ut incautis et imperitis hanc opinionem instillent: Deum, quantum ad se attinet, omnibus hominibus ex æquo ea beneficia voluisse conferre, quæ per mortem Christi acquiruntur; quod autem quidam præ aliis participes fiant remissionis peccatorum, et vitæ æternæ, discrimen illud pendere ex libero eorum arbitrio, se ad gratiam indifferenter oblatam applicante, non autem ex singulari misericordiæ dono, efficaciter in illis operante, ut præ aliis gratiam illam sibi applicent. Nam isti, dum simulant se distinctionem hanc sano sensu proponere, populo perniciosum Pelagianismi venenum conantur propinare.
VII.
Qui docent, 'Christum, pro iis, quos Deus summe dilexit, et ad vitam æternam elegit, mori nec potuisse, nec debuisse, nec mortuum esse, cum talibus morte Christi non sit opus.' Contradicunt enim Apostolo dicenti: Christus dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Galat. ii. 20. Item, Quis est, qui crimina intentet adversus electos Dei? Deus est is, qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus est, qui mortuus est. Rom. viii. 33, 34: nimirum, pro illis. Et Salvatori asseveranti, Ego pono animam meam pro ovibus meis, Johan. x. 15. Et, Hoc est præceptum meum, ut diligatis alii alios, sicut ego dilexi vos. Majorem dilectionem nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis. Johan. xv. 12, 13.
———————
Huic capiti eadem quæ prius subscribuntur nomina.
———————————