Christian Classics
‹ Creeds of Christendom, Volume III. The Creeds of the Evangelical Protestant Churches. The Canons of the Synod of Dort, A.D. 1619 and 1619. · Tertium et Quartum Doctrinæ Caput, de Hominis Corruptione, et Conversione ad Deum ejusque Modo.

Philip Schaff · 29 of 85

The Canons of the Synod of Dort, A.D. 1619 and 1619. · Tertium et Quartum Doctrinæ Caput, de Hominis Corruptione, et Conversione ad Deum ejusque Modo.

Articulus Primus.

Homo ab initio ad imaginem Dei conditus vera et salutari sui Creatoris et rerum spiritualium notitia in mente, et justitia in voluntate et corde, puritate in omnibus affectibus exornatus, adeoque totus sanctus fuit; sed Diaboli instinctu, et libera sua voluntate a Deo desciscens, eximiis istis donis seipsum orbavit: atque e contrario eorum loco cœcitatem, horribiles tenebras, vanitatem, ac perversitatem judicii in mente, malitiam, rebellionem, ac duritiem in voluntate et corde, impuritatem denique in omnibus affectibus contraxit.

II.

Qualis autem post lapsum fuit homo, tales et liberos procreavit, nempe corruptus corruptos; corruptione ab Adamo in omnes posteros [solo Christo excepto] non per imitationem [quod Pelagiani olim voluerunt], sed per vitiosæ naturæ propagationem, justo Dei judicio, derivata.

III.

Itaque omnes homines in peccato concipiuntur, et filii iræ nascuntur, inepti ad omne bonum salutare, propensi ad malum, in peccatis mortui, et peccati servi; et absque Spiritus Sancti regenerantis gratia, ad Deum redire, naturam depravatam corrigere, vel ad ejus correctionem se disponere nec volunt, nec possunt.

IV.

Residuum quidem est post lapsum in homine lumen aliquod naturæ, cujus beneficio ille notitias quasdam de Deo, de rebus naturalibus, de discrimine honestorum et turpium retinet, et aliquod virtutis ac disciplinæ externæ studium ostendit: sed tantum abest, ut hoc naturæ lumine ad salutarem Dei cognitionem pervenire, et ad eum se convertere possit, ut ne quidem eo in naturalibus ac civilibus recte utatur, quinimo qualecumque id demum sit, id totum variis modis contaminet, atque in injustitia detineat, quod dum facit, coram Deo inexcusabilis redditur.

V.

Quæ luminis naturæ, eadem hæc Decalogi per Mosen a Deo Judæis peculiariter traditi est ratio: cum enim is magnitudinem quidem peccati retegat, ejusque hominem magis ac magis reum peragat, sed nec remedium exhibeat, nec vires emergendi ex miseria conferat, adeoque per carnem infirmatus transgressorem maledictione relinquat, non potest homo per eum salutarem gratiam obtinere.

VI.

Quod igitur nec lumen naturæ, nec lex potest, id Spiritus Sancti virtute præstat Deus, per sermonem, sive ministerium reconciliationis, quod est Evangelium de Messia, per quod placuit Deo homines credentes tam in Veteri, quam in Novo Testamento servare.

VII.

Hoc voluntatis suæ mysterium Deus in Veteri Testamento paucioribus patefecit, in Novo Testamento pluribus, sublato jam populorum discrimine, manifestat. Cujus dispensationis caussa, non in gentis unius præ alia dignitate, aut meliore luminis naturæ usu, sed in liberrimo beneplacito, et gratuita dilectione Dei est collocanda. Unde illi, quibus præter et contra omne meritum tanta fit gratia, eam humili et grato corde agnoscere, in reliquis autem, quibus ea gratia non fit, severitatem et justitiam judiciorum Dei cum Apostolo adorare, nequaquam vero curiose scrutari debent.

VIII.

Quotquot autem per Evangelium vocantur, serio vocantur. Serio enim et verissime ostendit Deus verbo suo, quid sibi gratum sit, nimirum, ut vocati ad se veniant. Serio etiam omnibus ad se venientibus et credentibus requiem animarum, et vitam æternam promittit.

IX.

Quod multi per ministerium Evangelii vocati, non veniunt et non convertuntur, hujus culpa non est in Evangelio, nec in Christo per Evangelium oblato, nec in Deo per Evangelium vocante, et dona etiam varia iis conferente, sed in vocatis ipsis, quorum aliqui verbum vitæ non admittunt securi; alii admittunt quidem, sed non in cor immittunt, ideoque post evanidum fidei temporariæ gaudium resiliunt; alii spinis curaram et voluptatibus sæculi semen verbi suffocant, fructusque nullos proferunt; quod Servator noster seminis parabola docet, Matt. xiii.

X.

Quod autem alii, per ministerium Evangelii vocati, veniunt et convertuntur, id non est adscribendum homini, tanquam seipsum per liberum arbitrium ab aliis pari vel sufficiente gratia ad fidem et conversionem instructis discernenti (quod superba Pelagii hæresis statuit), sed Deo, qui ut suos ab æterno in Christo elegit, ita eosdem in tempore efficaciter vocat, fide et resipiscentia donat, et e potestate tenebrarum erutos in Filii sui regnum transfert, ut virtutes ejus, qui ipsos e tenebris in admirandam hanc lucem vocavit, prædicent, et non in se, sed in Domino, glorientur. Scriptura apostolica passim id testante.

XI.

Cæterum, quando Deus hoc suum beneplacitum in electis exequitur, seu veram in iis conversionem operatur, non tantum Evangelium illis externe prædicari curat, et mentem eorum per Spiritum Sanctum potenter illuminat, ut recte intelligant et dijudicent quæ sunt Spiritus Dei, sed ejusdem etiam Spiritus regenerantis efficacia ad intima hominis penetrat, cor clausum aperit, durum emollit, præputiatum circumcidit, voluntati novas qualitates infundit, facitque eam ex mortua vivam, ex mala bonam, ex nolente volentem, ex refractaria morigeram, agitque et roborat eam, ut, ceu arbor bona, fructus bonarum actionum proferre possit.

XII.

Atque hæc est illa tantopere in Scripturis prædicata regeneratio, nova creatio, suscitatio e mortuis, et vivificatio, quam Deus sine nobis, in nobis operatur. Ea autem neutiquam fit per solam forinsecus insonantem doctrinam, moralem suasionem, vel talem operandi rationem, ut post Dei (quoad ipsum) operationem, in hominis potestate maneat regenerari vel non regenerari, converti vel non converti; sed est plane supernaturalis, potentissima simul et suavissima, mirabilis, arcana, et ineffabilis operatio, virtute sua, secundum Scripturam (quæ ab Authore hujus operationis est inspirata) nec creatione, nec mortuorum resuscitatione minor, aut inferior, adeo ut omnes illi, in quorum cordibus admirando hoc modo Deus operatur, certo, infallibiliter, et efficaciter regenerentur, et actu credant. Atque tum voluntas jam renovata, non tantum agitur et movetur a Deo, sed a Deo acta, agit et ipsa. Quamobrem etiam homo ipse per gratiam istam acceptam credere et resipiscere recte dicitur.

XIII.

Modum hujus operationis fideles in hac vita plene comprehendere non possunt; in eo interim acquiescentes, quod per istam Dei gratiam, se corde credere, et Servatorem suum diligere, sciant ac sentiant.

XIV.

Sic ergo fides Dei donum est, non eo quod a Deo hominis arbitrio offeratur, sed quod homini reipsa conferatur, inspiretur, et infundatur. Non etiam quod Deus potentiam credendi tantum conferat, consensum vero seu actum credendi ab hominis deinde arbitrio expectet, sed, quod et velle credere, et ipsum credere in homine is efficiat, qui operatur et velle et facere, adeoque omnia operatur in omnibus.

XV.

Hanc gratiam Deus nemini debet. Quid enim debeat ei, qui prior dare nihil potest, ut ei retribuatur? Imo quid debeat ei, qui de suo nihil habet, præter peccatum et mendacium? Qui ergo gratiam illam accipit, soli Deo æternas debet et agit gratias; qui illam non accipit, is aut hæc spiritualia omnino non curat, et in suo sibi placet: aut securus se habere inaniter gloriatur, quod non habet. Porro de iis, qui externe fidem profitentur, et vitam emendant, optime secundum exemplum apostolorum judicandum et loquendum est, penetralia enim cordium nobis sunt incomperta. Pro aliis autem qui nondum sunt vocati, orandus est Deus, qui quæ non sunt vocat tanquam sint. Neutiquam vero adversus eos est superbiendum, ac si nosmetipsos discrevissemus.

XVI.

Sicuti vero per lapsum homo non desiit esse homo, intellectu et voluntate præditus, nec peccatum, quod universum genus humanum pervasit, naturam generis humani sustulit, sed depravavit, et spiritualiter occidit; ita etiam hæc divina regenerationis gratia, non agit in hominibus tanquam truncis et stipitibus, nec voluntatem ejusque proprietates tollit, aut invitam violenter cogit, sed spiritualiter vivificat, sanat, corrigit, suaviter simul ac potenter flectit: ut ubi antea plene dominabatur carnis rebellio et resistentia, nunc regnare incipiat prompta, ac sincera Spiritus obedientia; in quo vera et spiritualis nostræ voluntatis instauratio et libertas consistit. Qua ratione nisi admirabilis ille omnis boni opifex nobiscum ageret, nulla spes esset homini surgendi e lapsu per liberum arbitrium, per quod se, cum staret, præcipitavit in exitium.

XVII.

Quemadmodum etiam omnipotens illa Dei operatio, qua vitam hanc nostram naturalem producit et sustentat, non excludit sed requirit usum mediorum, per quæ Deus pro infinita sua sapientia et bonitate virtutem istam suam exercere voluit: ita et hæc prædicta supernaturalis Dei operatio, qua nos regenerat, neutiquam excludit, aut evertit usum Evangelii, quod sapientissimus Deus in semen regenerationis, et cibum animæ ordinavit. Quare, ut Apostoli, et qui eos secuti sunt doctores, de gratia hac Dei ad ejus gloriam et omnis superbiæ depressionem, pie populum docuerant, neque tamen interim sanctis Evangelii monitis, sub verbi, sacramentorum, et disciplinæ exercitio eum continere neglexerunt: sic etiamnum, absit, ut docentes aut discentes in Ecclesia Deum tentare præsumant, ea separando, quæ Deus pro suo beneplacito voluit esse conjunctissima. Per monita enim confertur gratia, et quo nos officium nostrum facimus promptius, hoc ipso Dei in nobis operantis beneficium solet esse illustrius, rectissimeque ejus opus procedit. Cui soli omnis, et mediorum, et salutaris eorum fructus atque efficaciæ debetur gloria in sæcula. Amen.

Rejectio Errorum.

Exposita doctrina orthodoxa, Synodus rejicit errores eorum:

I.

Qui docent, 'Proprie dici non posse, quod peccatum originis per se sufficiat toti generi humano condemnando, aut temporales et æternas pœnas promerendo.' Contradicunt enim Apostolo, dicenti, Rom. v. 12: Per unum hominem peccatum in mundum introiit, ac per peccatum mors, et ita in omnes homines mors transiit, in quo omnes peccaverunt. Et vers. 16: Reatus ex uno introiit ad condemnationem. Item, Rom. vi. 23: Peccati stipendium mors est.

II.

Qui docent, 'Dona spiritualia, sive habitus bonos, et virtutes, ut sunt bonitas, sanctitas, justitia, in voluntate hominis, cum primum crearetur, locum habere non potuisse, ac proinde nec in lapsu ab ea separari.' Pugnat enim hoc cum descriptione imaginis Dei, quam Apostolus ponit Ephes. iv. 24; ubi illam describit ex justitia et sanctitate, quæ omnino in voluntate locum habent.

III.

Qui docent, 'Dona spiritualia non esse in morte spirituali ab hominis voluntate separata, cum ea in sese nunquam corrupta fuerit, sed tantum per tenebras mentis, et affectuum inordinationem impedita; quibus impedimentis sublatis, liberam suam facultatem sibi insitam exerere, id est, quodvis bonum sibi propositum ex se, aut velle, sive eligere, aut non velle, sive non eligere possit.' Novum hoc et erroneum est, atque eo facit ut extollantur vires liberi arbitrii, contra Jeremiæ prophetæ dictum, cap. xvii. 9: Fraudulentum est cor ipsum supra omnia et perversum. Et Apostoli, Ephes. ii. 3: Inter quos (homines contumaces) et nos omnes conversati sumus olim in cupiditatibus carnis nostræ, facientes voluntates carnis ac cogitationum.

IV.

Qui docent, 'Hominem irregenitum non esse proprie nec totaliter in peccatis mortuum, aut omnibus ad bonum spirituale viribus destitutum, sed posse justitiam vel vitam esurire ac sitire, sacrificiumque Spiritus contriti, et contribulati, quod Deo acceptum est, offerre.' Adversantur enim hæc apertis Scripturæ testimoniis, Ephes. ii. 1, 5: Eratis mortui in offensis et peccatis. Et Gen. vi. 5 et viii. 21: Imaginatio cogitationum cordis hominis tantummodo mala est omni die. Adhæc liberationem ex miseria et vitam esurire ac sitire, Deoque sacrificium Spiritus contriti offerre, regenitorum est, et eorum qui beati dicuntur. Psa. li. 19 et Matt. v. 6.

V.

Qui docent, 'Hominem corruptum et animalem gratia communi, quæ ipsis est lumen naturæ, sive donis post lapsum relictis, tam recte uti posse, ut bono isto usu majorem gratiam, puta evangelicam, sive salutarem, et salutem ipsam gradatim obtinere possit. Et hac ratione Deum se ex parte sua paratum ostendere, ad Christum omnibus revelandum, quandoquidem media ad Christi revelationem, fidem, et resipiscentiam necessaria, omnibus sufficienter et efficaciter administret.' Falsum enim hoc esse præter omnium temporum experientiam Scriptura testatur. Psa. cxlvii. 19, 20: Indicat verba sua Jacobo, statuta sua et jura sua Israeli, non fecit ita ulli genti, et jura ista non noverunt. Act. xiv. 16: Deus sivit præteritis ætatibus omnes gentes suis ipsarum viis incedere. Act. xvi. 6, 7: Prohibiti sunt (Paulus cum suis) a Spiritu Sancto loqui sermonem Dei in Asia. Et, Quum venissent in Mysiam, tentabant ire versus Bithyniam, sed non permisit eis Spiritus.

VI.

Qui docent, 'In vera hominis conversione, non posse novas qualitates, habitus, seu dona in voluntatem ejus a Deo infundi, atque adeo fidem, qua primum convertimur, et a qua fideles nominamur, non esse qualitatem seu donum a Deo infusum; sed tantum actum hominis, neque aliter donum dici posse, quam respectu potestatis ad ipsam perveniendi.' Contradicunt enim hæc sacris literis, quæ testantur Deum novas qualitates fidei, obedientiæ, ac sensus amoris sui cordibus nostris infundere. Jer. xxxi. 33: Indam legem meam menti eorum, ac cordi eorum inscribam eam. Esa. xliv. 3: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam Spiritum meum super semen tuum. Rom. v. 5: Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Repugnant etiam continuæ praxi Ecclesiæ, sic apud prophetam orantis: Converte me, Domine, et convertar. Jer. xxxi. 18.

VII.

Qui docent, 'Gratiam, qua convertimur ad Deum, nihil aliud esse quam lenem suasionem; seu' (ut alii explicant) 'nobilissimum agendi modum in conversione hominis, et naturæ humanæ convenientissimum esse, qui fiat suasionibus; nihilque obstare quo minus vel sola moralis gratia homines animales reddat spirituales; imo Deum non aliter quam morali ratione consensum voluntatis producere: atque in eo consistere operationis divinæ efficaciam, qua Satanæ operationem superet, quod Deus æterna bona, Satan autem temporaria promittat.' Omnino enim hoc Pelagianum est, et universæ Scripturæ contrarium, quæ præter hunc etiam alium, et longe efficaciorem ac diviniorem Spiritus Sancti agendi modum, in hominis conversione agnoscit. Ezech. xxxvi. 26: Dabo vobis cor meum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et auferam cor lapideum, daboque cor carneum, etc.

VIII.

Qui docent, 'Deum in hominis regeneratione eas suæ omnipotentiæ vires non adhibere, quibus voluntatem ejus ad fidem et conversionem potenter et infallibiliter flectat; sed positis omnibus gratiæ operationibus, quibus Deus ad hominem convertendum utitur, hominem tamen Deo, et Spiritui regenerationem ejus intendenti, et regenerare ipsum volenti, ita posse resistere, et actu ipso sæpe resistere, ut sui regenerationem prorsus impediat, atque adeo in ipsius manere potestate, ut regeneretur vel non regeneretur.' Hoc enim nihil aliud est, quam tollere omnem efficaciam gratiæ Dei in nostri conversione, et actionem Dei omnipotentis subjicere voluntati hominis, idque contra Apostolos, qui docent, Nos credere pro efficacitate fortis roboris Dei. Ephes. i. 19. Et, Deum bonitatis suæ gratuitam benevolentiam et opus fidei potenter in nobis complere. 2 Thess. i. 11. Item, Divinam ipsius vim omnia nobis donasse, quæ ad vitam et pietatem pertinent. 2 Pet. i. 3.

IX.

Qui docent, 'Gratiam et liberum arbitrium esse causas partiales simul concurrentes ad conversionis initium; nec gratiam ordine causalitatis efficientiam voluntatis antecedere;' id est, 'Deum non prius hominis voluntatem efficaciter juvare ad conversionem, quam voluntas ipsa hominis se movet ac determinat.' Hoc enim dogma Ecclesia prisca in Pelagianis jam olim condemnavit, ex Apostolo Rom. ix. 16: Non est volentis nec currentis, sed Dei miserentis. Et, 1 Cor. iv. 7: Quis te discernit? Et, Quid habes quod non acceperis? Item, Phil. ii. 13: Deus est qui in vobis operatur ipsum velle et perficere pro suo beneplacito.

——————

Huic capiti eadem quæ prius subscribuntur nomina.