Philip Schaff · 32 of 85
The Canons of the Synod of Dort, A.D. 1619 and 1619. · Conclusio.
Atque hæc est perspicua, simplex, et ingenua Orthodoxæ de Quinque Articulis in Belgio controversis doctrinæ declaratio, et errorum, quibus Ecclesiæ Belgicæ aliquamdiu sunt perturbatæ, rejectio, quam Synodus ex verbo Dei desumptam, et Confessionibus Reformatarum Ecclesiarum consentaneam esse judicat. Unde liquido apparet eos, quos id minime decuit, citra omnem veritatem, æquitatem, et charitatem, populo inculcatum voluisse:
'Doctrinam Ecclesiarum Reformatarum de prædestinatione et annexis ei capitibus, proprio quodam genio atque impulsu, animos hominum ab omni pietate et religione abducere: esse carnis et Diaboli pulvinar, arcemque Satanæ, ex qua omnibus insidietur, plurimos sauciet, et multos tum desperationis, tum securitatis jaculis lethaliter configat: eandem facere Deum authorem peccati, injustum, tyrannum, hypocritam; nec aliud esse quam interpolatum Stoicismum, Manicheismum, Libertinismum, Turcismum: eandem reddere homines carnaliter securos, quippe ex ea persuasos electorum saluti, quomodocunque vivant, non obesse, ideoque eos secure atrocissima quæque scelera posse perpetrare; reprobis ad salutem non prodesse, si vel omnia sanctorum opera vere fecerint: eadem doceri Deum nudo puroque voluntatis arbitrio, absque omni ullius peccati respectu, vel intuitu, maximam mundi partem ad æternam damnationem prædestinasse et creasse: eodem modo, quo electio est fons et caussa fidei ac bonorum operum, reprobationem esse caussam infidelitatis et impietatis: multos fidelium infantes ab uberibtis matrum innoxios abripi et tyrannice in gehennam præcipitari, adeo ut iis nec baptismus, nec Ecclesiæ in eorum baptismo preces prodesse queant.'
Et quæ ejus generis sunt alia plurima, quæ Ecclesiæ Reformatæ non solum non agnoscunt, sed etiam toto pectore detestantur. Quare quotquot nomen Servatoris nostri Jesu Christi pie invocant, eos Synodus hæc Dordrechtana per nomen Domini obtestatur, ut de Ecclesiarum Reformatarum fide, non ex coacervatis hinc inde calumniis, vel etiam privatis nonnullorum, tum veterum tum recentium doctorum dictis, sæpe etiam aut mala fide citatis, aut corruptis, et in alienum sensum detortis, sed ex publicis ipsarum Ecclesiarum Confessionibus, et ex hac orthodoxæ doctrinæ declaratione, unanimi omnium et singulorum totius Synodi membrorum consensu firmata, judicent. Calumniatores deinde ipsos serio monet, viderint quam grave Dei. judicium sint subituri, qui contra tot Ecclesias, contra tot Ecclesiarum Confessiones, falsum testimonium dicunt, conscientias infirmorum turbant, multisque vere fidelium societatem suspectam reddere satagunt.
Postremo hortatur hæc Synodus omnes in Evangelio Christi symmystas, ut in hujus doctrinæ pertractatione, in scholis atque in ecclesiis, pie et religiose versentur, earn tum lingua, tum calamo, ad Divini nominis gloriam, vitæ sanctitatem, et consternatorum animorum solatium accommodent, cum Scriptura secundum fidei analogiam non solum sentiant, sed etiam loquantur; a phrasibus denique iis omnibus abstineant, quæ præscriptos nobis gennini sanctarum Scripturarum sensus limites excedunt, et protervis sophistis justam ansam præbere possint doctrinam Ecclesiarum Reformatarum sugillandi, aut etiam calumniandi. Filius Dei Jesus Christus, qui ad dextram Patris sedens dat dona hominibus, sanctificet nos in veritate, eos qui errant adducat ad veritatem, calumniatoribus sanæ doctrinæ ora obstruat, et fidos verbi sui ministros spiritu sapientiæ et discretionis instruat, ut omnia ipsorum eloquia ad gloriam Dei, et ædificationem auditorum, cedant. Amen.
Huic capiti eadem quæ prius subscribuntur nomina.
————————
Hæc omnia de Quinque Doctrinæ Capitibus Controversis supra comprehensis, ita esse gesta testatur Illustrissimorum ac Præpotentium DD. Ordinum Generalium ad hanc Synodum Deputati, manuum nostrarum subsignatione.
Ex Geldria.
Martinus Gregorii D., Consiliarius Ducatus Geldriæ, et Comitatus Zutphaniæ.
Henricus van Essen, Consiliarius Ducatus Geldriæ, et Comitatus Zutphaniæ.
Ex Hollandia.
Walravus de Brederode.
Hugo Muys van Holy.
Jacobus Boelius.
Gerardus de Nieuburch.
Ex Zelandia.
Symon Scotte, Consiliarius et Secretarius Civitatis Middelburgensis.
Jacobus Campe, Ordinum Zelandiæ Consiliarius.
Ex Provincia Ultrajectina.
Fredericus van Zuylen van Nyevelt.
Wilhelmus van Hardevelt.
Ex Frisia.
Ernestus ab Aylva, Ordinum Frisian Consiliarius, Orientalis Dongriæ Grietmannus.
Ernestus ab Harinxma, Consiliarius primarius in Curia Provinciali Frisiæ.
Ex Transisalania.
Henkicus Hagen.
Ex Civitate Groningensi et Omlandiis.
Hieronymus Isbrants, I. U. D.
Edvardus Jacobus Clant a Stedum.
Et Illustribus ac Amplissirnis DD. Delegatis a Secretis,
Daniel Heinsius.
————————————