Philip Schaff · 27 of 85
The Canons of the Synod of Dort, A.D. 1619 and 1619. · primum doctrinæ caput, de divina prædestinatione.
Articulus Primus.
Cum omnes homines in Adamo peccaverint, et rei sint facti malediction is et mortis æternæ, Deus nemini fecisset injuriam, si universum genus humanum in peccato et maledictione relinquere, ac propter peccatum damnare voluisset, juxta illa Apostoli, Totus mundus est obnoxius condemnationi Dei. Rom. iii. 19. Omnes peccaverunt et destituuntur gloria Dei. Ver. 23. Et, Stipendium peccati mors est. Rom. vi. 23.
II.
Verum in hoc manifestata est charitas Dei, quod Filium suum unigenitum in mundum misit, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 1 Johan. iv. 9; Johan. iii. 16.
III.
Ut autem homines ad fidem adducantur, Deus clementer lætissimi hujus nuntii præcones mittit, ad quos vult, et quando vult, quorum ministerio homines ad resipiscentiam et fidem in Christum crucifixum vocantur. Quomodo enim credent in eum, de quo non audierint? quomodo autem audient absque prædicante? quomodo prædicabunt, nisi fuerint missi? Rom. x. 14, 15.
IV.
Qui huic Evangelio non credunt, super eos manet ira Dei. Qui vero illud recipiunt, et Servatorem Jesum vera ac viva fide amplectuntur, illi per ipsum ab ira Dei et interitu liberantur, ac vita æterna donantur.
V.
Incredulitatis istius, ut et omnium aliorum peccatorum, caussa seu culpa neutiquam est in Deo, sed in homine. Fides autem in Jesum Christum et salus per ipsum, est gratuitum Dei donum, sicut scriptum est: Gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est. Ephes. ii. 8. Item: Gratis datum est vobis in Christum credere. Phil. i. 29.
VI.
Quod autem aliqui in tempore fide a Deo donantur, aliqui non donantur, id ab æterno ipsius decreto provenit; Omnia enim opera sua novit ab æterno: Actor. xv. 18; Ephes. i. 11; secundum quod decretum electorum corda, quantumvis dura, gratiose emollit, et ad credendum inflectit, non electos autem justo judicio suæ malitiæ et duritiæ relinquit. Atque hic potissimum sese nobis aperit profunda, misericors pariter et justa hominum æqualiter perditorum discretio; sive decretum illud electionis et reprobationis in verbo Dei revelatum. Quod ut perversi, impuri, et parum stabiles in suum detorquent exitium, ita sanctis et religiosis animabus ineffabile præstat solatium.
VII.
Est autem electio immutabile Dei propositum, quo ante jacta mundi fundamenta ex universo genere humano, ex primæva integritate in peccatum et exitium sua culpa prolapso, secundum liberrimum voluntatis suæ beneplacitum, ex mera gratia, certam quorundam hominum multitudinem, aliis nee meliorum, nec digniorum, sed in communi miseria cum aliis jacentium, ad salutem elegit in Christo, quem etiam ab æterno Mediatorem et omnium electorum caput, salutisque fundamentum constituit; atque ita eos ipsi salvandos dare, et ad ejus communionem per verbum et Spiritum suum efficaciter vocare ac trahere; seu vera et ipsum fide donare, justificare, sanctificare, et potenter in Filii sui communione custoditos tandem glorificare decrevit, ad demonstrationem suæ misericordiæ, et laudem divinarum gloriosæ suæ gratiæ, sicut scriptum est: Elegit nos Deus in Christo, ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus, cum charitate; qui prædestinavit nos quos adoptaret in filios, per Jesum Christum, in sese, pro beneplacito voluntatis suæ, ad laudem gloriosæ suæ gratiæ, qua nos gratis sibi acceptos fecit in illo dilecto. Ephes. i. 4, 5, 6. Et alibi: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit; et quos vocavit, eos etiam justificavit; quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.
VIII.
Hæc electio non est multiplex, sed una et eadem omnium salvandorum in Vetere et Novo Testamento, quandoquidem Scriptura unicum prædicat beneplacitum, propositum, et consilium voluntatis Dei, quo nos ab æterno elegit et ad gratiam et ad gloriam; et ad salutem et ad viam salutis, quam præparavit ut in ea ambulemus.
IX.
Eadem hæc electio facta est non ex prævisa fide, fideique obedientia, sanctitate, aut alia aliqua bona qualitate et dispositione, tanquam caussa seu conditione in homine eligendo prærequisita, sed ad fidem, fideique obedientiam, sanctitatem, etc. Ac proinde electio est fons omnis salutaris boni: unde fides, sanctitas, et reliqua dona salvifica, ipsa denique vita æterna, ut fructus et effectus ejus profluunt, secundum illud Apostoli: Elegit nos (non quia eramus, sed) ut essemus sancti et inculpati in conspectu ejus in charitate. Ephes. i. 4.
X.
Caussa vero hujus gratuitæ electionis, est solum Dei beneplacitum, non in eo consistens, quod certas qualitates seu actiones humanas, ex omnibus possibilibus, in salutis conditionem elegit; sed in eo, quod certas quasdam personas ex communi peccatorum multitudine sibi in peculium adscivit, sicut scriptum est: Nondum natis pueris, cum neque boni quippiam fecissent neque mali, etc., dictum est (nempe Rebeccæ), Major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau odio habui. Rom. ix. 11, 12, 13. Et, Crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Act. xiii. 48.
XI.
Atque ut Deus ipse est sapientissimus, immutabilis, omniscius, et omnipotens: ita electio ab ipso facta nec interrumpi, nec mutari, revocari, aut abrumpi, nec electi abjici, nec numerus eorum minui potest.
XII.
De hac æterna et immutabili sui ad salutem electione, electi suo tempore, variis licet gradibus et dispari mensura, certiores redduntur, non quidem arcana et profunditates Dei curiose scrutando; sed fructus electionis infallibiles, in verbo Dei designatos, ut sunt vera in Christum fides, filialis Dei timor, dolor de peccatis secundum Deum, esuries et sitis justitiæ, etc., in sese cum spirituali gaudio et sancta voluptate observando.
XIII.
Ex hujus electionis sensu et certitudine, filii Dei majorem indies sese coram Deo humiliandi, abyssum misericordiarum ejus adorandi, seipsos purificandi, et eum, qui ipsos prior tantopere dilexit, vicissim ardenter diligendi, materiam desumunt: tantum abest, ut hac electionis doctrina atque ejus meditatione in mandatorum divinorum observatione segniores, aut carnaliter securi, reddantur. Quod iis justo Dei judicio solet accidere, qui de electionis gratia, vel temere præsumentes, vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum ambulare nolunt.
XIV.
Ut autem hæc de divina electione doctrina sapientissimo Dei consilio per prophetas, Christum ipsum, atque Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo Testamento, est prædicata, et sacrarum deinde literarum monumentis commendata: ita et hodie in Ecclesia Dei, cui ea peculiariter est destinata, cum spiritu discretionis, religiose et sancte, suo loco et tempore, missa omni curiosa viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad sanctissimi nominis divini gloriam, et vividum populi ipsius solatium.
XV.
Cæterum æternam et gratuitam hanc electionis nostri gratiam eo vel maxime illustrat, nobisque commendat Scriptura Sacra, quod porro testatur non omnes homines esse electos, sed quosdam non electos, sive in æterna Dei electione præteritos, quos scilicet Deus ex liberrimo, justissimo, irreprehensibili, et immutabili beneplacito decrevit in communi miseria, in quam se sua culpa præcipitarunt, relinquere, nec salvifica fide et conversionis gratia donare, sed in viis suis, et sub justo judicio relictos, tandem non tantum propter infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem justitiæ suæ damnare, et æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis, quod Deum neutiquam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed tremendum, irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.
XVI.
Qui vivam in Christum fidem, seu certam cordis fiduciam, pacem conscientiæ, studium filialis obedientiæ, gloriationem in Deo per Christum in se nondum efficaciter sentiunt, mediis tamen, per quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, ii ad reprobationis mentionem non consternari, nec se reprobis accensere, sed in usu mediorum diligenter pergere, ac horam uberioris gratiæ ardenter desiderare et reverenter humiliterque expectare debent. Multo autem minus doctrina de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum converti, ei unice placere, et e corpore mortis eripi desiderant, in via tamen pietatis et fidei eo usque, quo volunt, pervenire nondum possunt, siquidem linum fumigans se non extincturum, et arundinem quassatam se non fracturum, promisit misericors Deus. Iis autem hæc doctrina merito terrori est, qui Dei et Servatoris Jesu Christi obliti, mundi curis et carnis voluptatibus se totos manciparunt, quamdiu ad Deum serio non convertuntur.
XVII.
Quandoquidem de voluntate Dei ex verbo ipsius nobis est judicandum, quod testatur liberos fidelium esse sanctos, non quidem natura, sed beneficio fœderis gratuiti, in quo illi cum parentibus comprehenduntur, pii parentes de electione et salute suorum liberorum, quos Deus in infantia ex hac vita evocat, dubitare non debent.
XVIII.
Adversus hanc gratuitæ electionis gratiam, et justæ reprobationis severitatem, obmurmuranti opponimus hoc apostolicum: O homo! tu quis es qui ex adverso responsas Deo? Rom. ix. 20. Et illud Servatoris nostri, An non licet mihi quod volo facere in meis? Matt. xx. 15. Nos vero hæc mysteria religiose adorantes, cum Apostolo exclamamus: O profunditatem divitiarum tum sapientiæ tum cognitionis Dei! Quam imperscrutabilia sunt Dei judicia, et ejus viæ impervestigabiles! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut quis fuit ei a consiliis? Aut quis prior dedit ei ut reddatur ei? Nam ex eo, et per eum, et in eum sunt omnia. Ipsi sit gloria in sæcula. Amen. Rom. xi. 33–36.
Rejectio Errorum,
Quibus Ecclesiæ Belgicæ sunt aliquamdiu perturbatæ. Exposita doctrina Orthodoxa de Electione et Reprobatione, Synodus rejicit Errores eorum:
I.
Qui docent, 'Voluntatem Dei de servandis credituris, et in fide fideique obedientia perseveraturis, esse totum et integrum electionis ad salutem decretum; nec quicquam aliud de hoc decreto in verbo Dei esse revelatum.' Hi enim simplicioribus imponunt, et Scripturæ sacræ manifeste contradicunt, testanti Deum non tantum servare velle credituros, sed etiam certos quosdam homines ab æterno elegisse, quos præ aliis in tempore fide in Christum et perseverantia donaret; sicut scriptum est, Manifestum feci nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Johan. xvii. 6. Item, Crediderunt quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act xiii. 48. Et, Elegit nos ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti, etc. Ephes. 1. 4.
II.
Qui docent, 'Electionem Dei ad vitam æternam esse multiplicem; aliam generalem et indefinitam, aliam singularem et definitam; et hanc rursum vel incompletam, revocabilem, non peremptoriam, sive conditionatam: vel completam, irrevocabilem, peremptoriam, seu absolutam.' Item, 'Aliam electionem esse ad fidem, aliam ad salutem; ita ut electio ad fidem justificantem absque electione peremptoria ad salutem esse possit.' Hoc enim est humani cerebri commentum extra Scripturas excogitatum, doctrinam de electione corrumpens, et auream hanc salutis catenam dissolvens: Quos prædestinavit, eos etiam vocavit: et quos vocavit, eos etiam justificavit: quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.
III.
Qui docent, 'Dei beneplacitum ac propositum, cujus Scriptura meminit in doctrina electionis, non consistere in eo, quod Deus certos quosdam homines præ aliis elegerit, sed in eo, quod Deus ex omnibus possibilibus conditionibus (inter quas etiam sunt opera legis) sive ex omnium rerum ordine actum fidei, in sese ignobilem, et obedientiam fidei imperfectam, in salutis conditionem elegerit; eamque gratiose pro perfecta obedientia reputare, et vitæ æternæ præmio dignam censere voluerit.' Hoc enim errore pernicioso beneplacitum Dei et meritum Christi enervatur, et homines inutilibus quæstionibus a veritate justificationis gratuitæ, et simplicitate Scripturarum avocantur; illudque Apostoli falsi arguitur; Deus nos vocavit vocatione sancta; non ex operibus, sed ex suo proposito et gratia, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæculorum. 2 Tim. i. 9.
IV.
Qui docent, 'In electione ad fidem hanc conditionem prærequiri, ut homo lumine naturæ recte utatur, sit probus, parvus, humilis, et ad vitam æternam dispositus, quasi ab ipsis electio aliquatenus pendeat.' Pelagium enim sapiunt, et minime obscure falsi insimulant Apostolum scribentem: Versati sumus olim in cupiditatibus carnis nostræ, facientes quæ carni et cogitationibus libebant, eramusque natura filii iræ, ut et reliqui. Sed Deus, qui dives est misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam nos cum in offensis mortui essemus, una vivificavit cum Christo, cujus gratia estis servati, unaque suscitavit, unaque collocavit in cœlis in Christo Jesu; ut ostenderet in seculis supervenientibus supereminentes illas opes suæ gratiæ, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu. Gratia enim estis servati per fidem (et hoc non ex vobis, Dei donum est), non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ephes. ii. 3–9.
V.
Qui docent, 'Electionem singularium personarum ad salutem, incompletam et non peremptoriam, factam esse ex prævisa fide, resipiscentia, sanctitate et pictate inchoata, aut aliquamdiu continuata: completam vero et peremptoriam ex prævisæ fidei, resipiscentiæ, sanctitatis, et pietatis finali perseverantia: et hanc esse gratiosam et evangelicam dignitatem, propter quam qui eligitur dignior sit illo qui non eligitur: ac proinde fidem, fidei obedientiam, sanctitatem, pietatem, et perseverantiam non esse fructus sive effectus electionis immutabilis ad gloriam, sed conditiones, et caussas sine quibus non, in eligendis complete prærequisitas, et prævisas, tanquam præstitas.' Id quod toti Scripturæ repugnat, quæ hæc et alia dicta passim auribus et cordibus nostris ingerit: Electio non est ex operibus, sed ex vocante. Rom. ix. 11. Credebant quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act. xiii. 48. Elegit nos in semetipse ut sancti essemus. Ephes. i. 4. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Johan. xv. 16. Si ex gratia, non ex operibus. Rom. xi. 6. In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos, et misit Filium suum. 1 Johan. iv. 10.
VI.
Qui docent, 'Non omnem electionem ad salutem immutabilem esse, sed quosdam electos, nullo Dei decreto obstante, perire posse et æternum perire.' Quo crasso errore et Deum mutabilem faciunt, et consolationem piorum de electionis suæ constantia subvertunt, et Scripturis sacris contradicunt docentibus, Electos non posse seduci: Matt. xxiv. 24. Christum datos sibi a Patre non perdere: Johan. vi. 39. Deum quos prædestinavit, vocavit et justificavit, eos etiam glorificare. Rom. viii. 30.
VII.
Qui docent, 'Electionis immutabilis ad gloriam nullum in hac vita esse fructum, nullum sensum, nullam certitudinem, nisi ex conditione mutabili et contingente.' Præterquam enim quod absurdum sit ponere certitudinem incertam, adversantur hæc experientiæ sanctorum, qui cum Apostolo ex sensu electionis sui exultant, Deique hoc beneficium celebrant, qui gaudent cum discipulis, secundum Christi admonitionem, quod nomina sua scripta sunt in cœlis: Luc. x. 20; qui sensum denique electionis ignitis tentationum diabolicarum telis opponunt, quærentes, Quis intentabit crimina adversus electos Dei? Rom. viii. 33.
VIII.
Qui docent, 'Deum neminem ex mera justa sua voluntate decrevisse in lapsu Adæ et in communi peccati et damnationis statu relinquere, aut in gratiæ ad fidem et conversionem necessariæ communicatione præterire.' Stat enim illud, Quorum vult, miseretur; quos vult, indurat. Rom. ix. 18. Et illud, Vobis datum est nosse mysteria regni cœlorum, illis autem non est datum. Matt. xiii. 11. Item, Glorifico te, Pater, Domine cœli et terræ, quod hæc occultaveris sapientibus et intelligentibus, et ea detexeris infantibus: etiam, Pater, quia ita placuit tibi. Matt. xi. 25, 26.
IX.
Qui docent, 'Caussam cur Deus ad hanc potius, quam ad aliam gentem Evangelium mittat, non esse merum et solum Dei beneplacitum, sed quod hæc gens melior et dignior sit ea, cui Evangelium non communicator.' Reclamat enim Moses, populum Israeliticum sic alloquens, En Jehovæ Dei tui sunt cœli, et cœli cœlorum, terra, et quicquid est in ea: Tantum in majores tuos propensus fuit amore Jehova diligendo eos; unde selegit semen eorum post eos, vos inquam, præ omnibus populis, sicut est hodie. Deut. x. 14, 15. Et Christus: Væ tibi Chorazin, væ tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes illæ quæ in vobis factæ sunt, in sacco et cinere olim pœnitentiam egissent. Matt. xi. 21.
————————
Ita nos sentire et judicare, manuum nostrarum subscriptions testamur.
Johannes Bogermannus, Pastor Ecclesiæ Leoverdiensis et Synodi Præses.
Jacobus Rolandus, Pastor Ecclesiæ Amstelodamensis et Præsidis Assessor.
Hermannus Faukelius, Pastor Ecclesiµ Middelburgensis et Præsidis Assessor.
Sebastianus Damman, Pastor Ecclesiæ Zutphaniensis et Synodi Scriba.
Festus Hommius, Pastor Ecclesiæ Leydensis et Synodi Scriba.
Ex Magna Britannia.
Georgius Episcopus Landavensis.
Johannes Davenantius, Presbyter; Doctor ac Sacræ Theologiæ publicus Professor in Academia Cantabrigiensi et Collegii Reginalis ibidem Præses.
Samuel Wardus, Presbyter, SS. Theologiæ Doctor, Archidiaconus Fauntonnensis, et Collegii Sidneyani in Academia Cantabrigiensi Præfectus.
Thomas Goadus, Presbyter, SS. Theologiæ Doctor, Cathedralis Ecclesiæ Paulinæ Londinensis Præcentor.
Gualterus Balcanquallus, Scoto-Britannus, Presbyter, S. Theologiæ Baccalaureus.
Ex Electorali Palatinatu.
Abrahamus Scultetus, S. Theologiæ Doctor et Professor in Academia Heydelbergensi.
Paulus Tossanus, S. Theologiæ Doctor, et Consiliarius in Senatu Ecclesiastico inferioris Palatinatus.
Henricus Altingius, S. Theologiæ Doctor et Professor in Academia Heydelbergensi.
Ex Hassia.
Georgius Cruciger, S. Theologiæ Doctor, Professor, et pro tempore Rector Academiæ Marpurgensis.
Paulus Steinius, Concionator Aulicus et S. Theologiæ in Collegio Nobilitatis Adelphico Mauritiano Professor, Cassellis.
Daniel Angelocrator, Ecclesiæ Marpurgensis Pastor, et vicinarum ad Lanum et Æderam Superintendens.
Rodolphus Goclenius, Senior. Philosophiæ purioris in Academia Marpurgensi Antecessor primarius, et nunc Decanus.
Ex Helvetia.
Joannes Jacobus Breytingerus, Ecclesiæ Tigurinæ Pastor.
Marcus Rutimeyerus, S. Theologiæ Doctor et Ecclesiæ Bemensis Minister.
Sebastianus Beckius, SS. Theologiæ Doctor, et Novi Testamenti Professor in Academia Basiliensi, ibidemque Facultatis Theologicæ Decanus.
Wolfgangus Mayerus, SS. Theologiæ Doctor, Ecclesiæ Basiliensis Pastor.
Johannes Conradus Kochius, Ecclesiæ Schaphusianæ Minister.
A Correspondentia Wedderavica.
Johannes Henricus Alstedius, in illustri Schola Nassovica, quæ est Herbornæ, Professor ordinarius.
Georgius Fabricius, Ecclesiæ Windeccensis in Comitatu Sanovico Pastor, et vicinarum Inspector.
Ex Republica et Ecclesia Genevensi.
Johannes Deodatus, in Ecclesia Genevensi Pastor, et in eadem Schola SS. Theologiæ Professor.
Theodorus Tronchinus, Divini verbi Minister in Ecclesia Genevensi, el ibidem SS. Theologiæ Professor.
Ex Republica et Ecclesia Bremensi.
Matthias Martinius, illustris Scholæ Bremensis Rector, et in ea Divinarum literarum Professor.
Henricus Isselburg, SS. Theologiæ Doctor, in Bremensi Ecclesia ad B. Virginis Jesu Christi servus et in Schola Novi Testamenti Professor.
Ludovicus Crocius, SS. Theologiæ Doctor, Ecclesiæ Bremensis ad S. Martini Pastor, et in illustri Schola Veteris Testamenti et Philosophiæ practicæ Professor.
Ex Republica et Ecclesia Emdana.
Daniel Bernardus Eilshemius, Emdanæ Ecclesiæ Pastor Senior
Ritzius Lucas Grimershemius, Emdanæ Ecclesiæ Pastor.
SS. Theologiæ Professores Belgici.
Johannes Polyander, SS. Theologiæ Doctor, atque in A cademia Leydensi Professor.
Sibrandus Lubertus, SS. Theologiæ Doctor, et Professor in Academia Frisiorum.
Franciscus Gomarus, Sacrosanctæ Theologiæ Doctor, et Professor in Academia Gronimgæ et Omlandiæ.
Antonius Tysius, Sacræ Theologiæ in illustri Schola Geldr-Velavica, quæ est Hardervici, Professor.
Antonius Walæus, Pastor Ecclesiæ Middelburgensis, et ex ejusdem urbis illustri Schola inter Theologos ad Synodum evocatus.
Ex Ducatu Geldriæ, et Comitatu Zutphaniæ.
Guilielmus Stephani, SS. Theologiæ Doctor, et Arnhemiensis Ecclesiæ Pastor,
Ellardus a Mehen, Ecclesiæ Hardrovicenæ Pastor.
Johannes Bouillet, Pastor Ecclesiæ Warnsfeldensis.
Jacobus Verheyden, Senior, Ecclesiæ Noviomagensis et Scholæ Rector.
Ex Hollandia Australi.
Balthasar Lydius, M. F. Pastor Ecclesiæ Dei in urbe Dordrechto.
Henricus Arnoldi, Ecclesiastes Delphensis.
Gisbertus Voetius, Ecclesiæ Heusdanæ Pastor.
Arnoldus Musius ab Holy, Baillivus Suyd-Hollandiæ, Senior Ecclesiæ Dortrechtanæ.
Johannes de Laet, Senior Ecclesiæ Leydensis,
Ex Hollandia Boreali.
Jacobus Triglandius, Pastor Ecclesiæ Amstelodamensis.
Abrahamus a Doreslaer, Pastor Ecclesiæ Enchusanæ.
Samuel Bartholdus, Pastor Ecclesiæ Monachodammensis.
Theodorus Heyngius, Senior Ecclesiæ Amstelodamensis.
Dominicus ab Heemskerck, Senior Ecclesiæ Amstelodamensis.
Ex Zelandia.
Godefridus Udemannus, Pastor Ecclesiæ Ziericzeanæ.
Cornelius Regius, Ecclesiæ Goesanæ Pastor.
Lambertus de Rycke, Ecclesiæ Bergizomianæ Pastor.
Josias Vosbergius, Senior Ecclesiæ Middelburgensis.
Adrianus Hofferus, urbis Zirizææ Senator, et Ecclesiæ ibidem Senior.
Ex Provincia Ultrajectina.
Johannes Dibbezius, Pastor Dordracenus, Synodi Orthodoxæ Ultrajectinæ Deputatus.
Arnoldus Oortcampius, Ecclesiæ Amersfortianæ Pastor.
Ex Frisia.
Florentius Johannes, Jesu Christi crucifixi Servus in Ecdesia Snecana.
Philippus Danielis Eilshemius, Pastor Ecclesiæ Harlingensis.
Kempo Harinxma a Donia, Senior Ecclesiæ Leoverdiensis.
Tacitus ab Aysma, Senior Ecclesiæ in Buirgirt Hichtum, et Hartwardt.
Ex Transisalania.
Casparus Sibelius, Pastor Ecclesiæ Daventriensis.
Hermannus Wiferdingius, Ecclesiæ Swollanæ in Evangelio Christi Minister.
Hieronymus Vogellius, Hasseltanæ Ecclesiæ Pastor, tempore deputationis inserviens Ecclesiæ Orthodoxæ Campensi.
Johannes Langius, Ecclesiastes Vollenhovianus.
Wilhelmus a Broeckhuysen ten Doerne, tanquam Senior deputatus.
Johannes a Lauwick, tanquam Senior deputatus.
Ex Civitate Groningana, et Omlandiis.
Cornelius Hillenius, Servus Jesu Christi in Ecclesia Groningana.
Georgius Placius, Pastor Ecclesiæ Appingadammonensis.
Wolfgangus Agricola, Pastor Ecclesiæ Bedumanæ.
Wigboldus Homerus, Ecclesiæ Midwoldanæ Pastor.
Egbertus Halbes, Ecclesiæ Groninganæ Senior.
Johannes Rufelaert, Senior Ecclesiæ Stedumanæ.
Ex Drentia.
Themo ab Asscheberg, Pastor Ecclesiæ Meppelensis.
Patroclus Romelingius, Pastor Ecclesiæ Rhuinensis.
Ex Ecclesiis Gallo-Belgicis.
Daniel Colonius, Pastor Ecclesiæ Leydensis, et Regens Collegii Gallo-Belgici in Academia Leydensi
Johannes Crucius, Pastor Ecclesiæ Haerlemensis.
Johannes Doucher, Pastor Ecclesiæ Flissinganæ.
Jeremias de Pours, Ecclesiæ Gallo-Belgicæ Middelburgensis Pastor.
Everardus Beckerus, Senior Ecclesiæ Gallo-Belgicæ Middelburgensis.
Petrus Pontanus, Senior Ecclesiæ Amstelodamensis.