Philip Schaff · 10 of 85
The Second Helvetic Confession. · Part 3
4. Illa ipsa Evangelii prædicatio nuncupatur item ab Apostolo spiritus et ministerium spiritus, eo, quod efficax et viva fiat per fidem in auribus, imo cordibus credentium, per Spiritum Sanctum illuminantem. Nam litera, quæ opponitur spiritui, significat quidem omnem rem externam, sed maxime doctrinam legis, sine spiritu et fide in animis, non viva fide credentium, operantem iram, et excitantem peccatum. Quo nomine et ministerium mortis ab Apostolo nuncupatur. Huc enim illud Apostoli pertinet, Litera occidit, spiritus vivificat (2 Cor. iii. 6). Et pseudoapostoli prædicabant Evangelium, lege admixta, corruptum, quasi Christus sine lege non possit servare. Quales fuisse dicuntur Ebionæi, ab Ebione hæretico descendentes, et Nazaræi, qui et Minæi antiquitus vocabantur. Quos omnes nos damnamus, pure prædicantes Evangelium, docentesque per Spiritum [al. Christum] solum, et non per legem justificari credentes. De qua re mox sequetur sub titulo justificationis copiosior expositio.
5. Et quamvis Evangelii doctrina collata cum Pharisæorum doctrina legis, visa sit, cum primum prædicaretur per Christum, nova esse doctrina, quod et Jeremias de Novo Testamento vaticinatus sit, revera tamen illa, non modo vetus erat, et est adhuc (nam nova dicitur et hodie a Papistis, collata cum doctrina jam Papistarum recepta) vetus doctrina, sed omnium in mundo antiquissima.
6. Deus enim ab æterno prædestinavit mundum servare per Christum, et hanc suam praedestinationem et consilium sempiternum aperuit mundo per Evangelium (2 Tim. i. 9, 10). Unde claret religionem doctrinamque Evangelicam, inter omnes, quotquot fuerunt unquam, sunt atque erunt, omnium esse antiquissimam.
7. Unde dicimus, omnes eos errare turpiter, et indigna æterno Dei consilio loqui, qui Evangelicam doctrinam et religionem nuncupant nuper exortam, et vix XXX. annorum fidem. In quos competit illud Jesaiæ Prophetæ: Væ his, qui dicunt, malum esse bonum, et bonum malum, qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum (Isa. v. 20).
CAP. XIV.
De Pœnitentia et Conversione Hominis. [Conf. Aug., Art. XI., XII.]
1. Habet Evangelium conjunctam sibi doctrinam de pœnitentia. Ita enim dixit in Evangelio Dominus: Oportet prædicari in nomine meo pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes (Luc. xxiv. 47).
2. Per pœnitentiam autem intelligimus mentis in homine peccatore resipiscentiam, verbo Evangelii et Spiritu Sancto excitatam, fideque vera acceptam, qua protinus homo peccator, agnatam sibi corruptionem peccataque omnia sua, per Verbum Dei accusata, agnoscit, ac de his ex corde dolet, eademque coram Deo non tantum deplorat et fatetur ingenue cum pudore, sed etiam cum indignatione execratur, cogitans jam sedulo de emendatione, et perpetuo innocentiæ virtutumque studio, in quo sese omnibus diebus vitæ reliquis sancte exerceat.
3. Et hæc quidem est vera pœnitentia, sincera nimirum ad Deum et omne bonum conversio, sedula vero a diabolo et ab omni malo aversio. Diserte vero dicimus, hanc pœnitentiam merum esse Dei donum, et non virium nostrarum opus. Jubet enim Apostolus: Fidelem ministrum diligenter erudire obsistentes veritati, si quando Deus his det pœnitentiam ad agnoscendum veritatem (2 Tim. ii. 25).
4. Jam vero peccatrix illa Evangelica, quæ lacrymis rigat pedes Domini, ac Petrus, amare flens deploransque Domini sui abnegationem, manifeste ostendunt, qualis esse debeat pœnitentis animus, serio deplorans commissa peccata (Luc. vii. 38; xxii. 62).
5. Sed et filius ille concoctor, et publicanus ille in Evangelio, cum Pharisæo collatus, præeunt nobis formulis adcommodatissimis peccata nostra Deo confitendi. Ille dicebat: Pater, peccavi in cælum et coram te! Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc.xv. 18, 19). Hic vero non audens elevare oculos in cælum, pectus suum tundendo, clamabat: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. xviii. 13). Nec dubitamus, illos in gratiam a Deo esse receptos. Etenim Joannes Apostolus: Si confiteamur peccata nostra, inquit, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus: non peccavimus, mendacem facimus eum, et sermo ejus non est in nobis (1 Joh. i. 9, 10).
6. Credimus autem, hanc confessionem ingenuam, quæ soli Deo fit., vel privatim inter Deum et peccatorem, vel palam in templo, ubi generalis illa peccatorum confessio recitatur, sufficere, nec necessarium esse ad remissionem peccatorum consequendam, ut quis peccata sua confiteatur sacerdoti, susurrando in aures ipsius, ut vicissim cum impositione manuum ejus audiat ab ipso absolutionem; quod ejus rei nec præceptum ullum, nec exemplum exstet in Scripturis Sanctis, David protestatur et ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor contra me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Psa. xxxii. 5). Sed et Dominus orare nos docens, simul et confiteri peccata, dixit: Sic orabitis: Pater noster, qui es in cælis, remitte nobis debita nostra; sicut et nos remittimus debitoribus nostris (Matt. vi. 12).
7. Necesse est ergo, ut Deo Patri nostro confiteamur peccata nostra, et cum proximo nostro, si ipsum offendimus, redeamus in gratiam. De quo confessionis genere loquens Jacobus Apostolus: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. v. 16). Si quis vero peccatorum mole et tentationibus perplexis oppressus, velit consilium, institutionem, et consolationem privatim, vel a ministro ecclesiæ, aut ullo aliquo fratre, in lege Dei docto, petere, non improbamus, quemadmodum et generalem et publicam illam in templo ac cœtibus sacris recitari solitam (cujus et superius meminimus) peccatorum confessionem utpote Scripturis congruam, maxime approbamus.
8. De clavibus regni Dei, traditis a Domino Apostolis, multi admiranda garriunt, et ex his cudunt enses, lanceas, sceptra et coronas, plenamque in maxima regna, denique in animas et corpora potestatem. Nos simpliciter judicantes, secundum Verbum Dei dicimus: omnes ministros legitime vocatos habere et exercere claves vel usum clavium, cum Evangelium adnunciant, id est, populum suæ fidei creditum docent, hortantur, consolantur et increpant, inque disciplina retinent. Ita enim regnum cœlorum aperiunt obsequentibus, et inobsequentibus claudunt. Has claves promisit Apostolis Dominus (Matt. xvi. 19) et præstitit (Joh. xx. 23, Marc. xvi. 15, et Luc. xxiv. 47) dum ablegat discipulos et jubet eos universo mundo prædicare Evangelium, et condonare peccata. Apostolus in Ep. I. ad Cor. (v. 18, 19) dicit: Dominum ministris dedisse reconciliationis ministerium; et quale hoc sit, mox explicat et ait: Sermonem vel doctrinam reconciliationis. Et adhuc clarius sua illa exponens addit: Ministros Christi, nomine Christi fungi legatione, tanquam ipso Deo, per ministros adhortante populos, ut reconcilientur Deo, nimirum per fidelem obedientiam. Exercent ergo claves, cum suadent fidem et pœnitentiam. Sic illi reconciliant Deo. Sic remittunt peccata. Sic aperiunt regnum cœlorum, et credentes introducunt: multum distantes ab istis, de quibus dixit in Evangelio Dominus: Væ vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientia, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, vetuistis (Luc. xi. 52).
9. Rite itaque et efficaciter ministri absolvunt, dum Evangelium Christi, et in hoc remissionem peccatorum, quæ singulis promittitur fidelibus, sicuti et singuli sunt baptizati, prædicant, et ad singulos peculiariter pertinere testantur. Nec putamus absolutionem hanc efficaciorem fieri, per hoc, quod in aurem alicui aut super caput alicujus singulariter inmurmuratur. Censemus tamen, sedulo adnunciandam esse hominibus remissionem peccatorum in sanguine Christi, admonendosque singulos, quod ad ipsos pertineat remissio peccatorum.
10. Ceterum quam vigilantes sedulosque oporteat esse pœnitentes in studio vitæ novæ, et in conficiendo vetere et excitando novo homine, docent nos exempla Evangelica. Dominus enim ad paralyticum, quem sanaverat, dicit: Ecce sanus factus es, ne posthac pecces, ne quid deterius tibi contingat (Joh. v. 14). Ad adulteram liberatam idem dixit: Vade, et ne posthac peccaveris (Joh. viii. 11). Quibus sane verbis non significavit, fieri posse, ut homo aliquando non peccet, dum adhuc in hac carne vivit, sed vigilantiam accuratumque studium commendat, ut modis in quam omnibus adnitamur, et precibus a Deo petamus, ne relabamur in peccata, ex quibus veluti resurreximus, et ne vincamur a carne, mundo et diabolo. Zachæus publicanus in gratiam receptus a Domino clamat in Evangelio: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum (Luc. xix. 8). Ad eundem ergo modum prædicamus restitutionem et misericordiam, adeoque eleemosynam vere pœnitentibus esse necessariam; et in universum Apostoli verbis hortamur omnes, ac dicimus: Ne regnet peccatum in mortali vestro corpore, ut obediatis ei per cupiditates ejus; neque adcommodetis membra vestra arma injustitiæ peccato, sed accommodetis vosmet ipsos Deo, velut ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo (Rom. vi. 12, 13).
11. Proinde damnamus omnes impias quorundam Evangelica prædicatione abutentium voces, et dicentium: facilis est ad Deum reditus. Christus expiavit omnia peccata; facilis est peccatorum condonatio. Quid ergo peccare nocebit? Nec magnopere curanda est pœnitentia, etc. Docemus interim semper, et omnibus peccatoribus aditum patere ad Deum, et hunc omnia omnibus fidelibus condonare peccata, excepto uno illo peccato, in Spiritum Sanctum (Marc. iii. 29).
12. Ideoque damnamus et veteres et novos Novatianos, atque Catharos. Damnamus imprimis lucrosam papæ de pœnitentia doctrinam; et contra simoniam ejus simoniacasque ejus indulgentias illud usurpamus Simonis Petri judicium: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti parari pecuniis. Non est tibi pars neque sors in ratione hac. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. viii. 20, 21).
13. Improbamus item illos, qui suis satisfactionibus existimant, se pro commissis satisfacere peccatis. Nam docemus, Christum unum, morte vel passione sua, esse omnium peccatorum satisfactionem, propitiationem vel expiationem (Isa. liii. 5; 1 Cor. i. 30; 1 Joh. ii. 2). Interim tamen, quod et ante diximus, mortificationem carnis urgere non desinimus: addimus tamen, hanc non obtrudendam esse Deo superbe pro peccatorum satisfactione, sed præstandam humiliter, pro ingenio filiorum Dei, ut obedientiam novam, gratitudinis ergo, pro consecuta, per mortem et satisfactionem Filii Dei, liberatione, et plenaria satisfactione.
CAP. XV.
De vera Fidelium Justificatione. [Conf. Aug., Art. IV.]
1. Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et pœna absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit Apostolus: Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet? (Rom. viii. 33) opponuntur justificare et condemnare. Et in Actis App. dicit Apostolus: Per Christum adnunciatur nobis remissio peccatorum: et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Mosis justificari, per hunc omnis, qui credit, justificatur (Act. xiii. 38, 39). Nam in lege quoque et prophetis legimus: Si lis fuerit orta inter aliquos, et venerint ad judicium, judicent eos judices justificentque justum, et impient vel condemnent impium (Deut. xxv. 1). Et: Væ illis, qui justificant impium pro muneribus (Isa. v. 23).
2. Certissimum est autem, omnes nos esse natura peccatores et impios, ac coram tribunali Dei convictos impietatis et reos mortis. Justificari autem, id est, absolvi a peccatis et morte, a judice Deo, solius Christi gratia, et nullo nostro merito aut respectu. Quid enim apertius, quam quod Paulus dixit? Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Justificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu (Rom. iii. 23, 24).
3. Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita, ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non imputans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam (2 Cor. v. 21; Rom. iv. 24, 25).
4. Quoniam vero nos justificationem hanc recipimus, non per ulla, opera, sed per fidem in Dei misericordiam et Christum, ideo docemus et credimus cum Apostolo, hominem peccatorem justificari sola fide in Christum, non lege, aut ullis operibus. Dicit enim Apostolus: Arbitramur, fide justificari hominem absque operibus legis (Rom. iii. 28). Item: Si Abraham ex operibus justificatus fait, habet, quod glorietur, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad justitiam. At ei, qui non operatur, sed credit in eum, qui justificat impium, imputatur fides sua ad justitiam (Rom. iv. 2–5). Et iterum: Gratia estis servati per fidem, idque non ex vobis, Dei donum est. Non ex operibus, ne quis glorietur, etc. (Eph. ii. 8, 9). Ergo, quia fides Christum justitiam nostram recipit, et gratiae Dei in Christo omnia tribuit, ideo fidei tribuitur justificatio, maxime propter Christum, et non ideo, quia nostrum opus est. Donum enim Dei est. Ceterum nos Christum fide recipere multis ostendit Dominus, apud Joan. cap. vi. ubi pro credere ponit manducare, et pro manducare credere. Nam sicut manducando cibum recipimus, ita credendo participamus Christum.
5. Itaque justifications beneficium non partimur, partim gratiae Dei, vel Christo, partim nobis, aut dilectioni operibusve, vel merito nostro, sed insolidum gratiæ Dei in Christo per fidem tribuimus. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab injustis; proinde oportet nos prius justos esse, quam diligamus aut faciamus opera justa. Justi vere efficimur, quemadmodum diximus, per fidem in Christum, mera gratia Dei, qui peccata nobis non imputat, sed justitiam Christi, adeoque fidem in Christum ad justitiam nobis imputat. Apostolus præterea apertissime dilectionem derivat ex fide, dicens: Finis præcepti est caritas, ex puro corde, conscientia bona, et fide non ficta (1 Tim. i. 5).
6. Quapropter loquimur in hac causa non de ficta fide, de inani et otiosa, aut mortua, sed de fide viva vivificanteque, quae propter Christum, qui vita est et vivificat, quern comprehendit, viva est et dicitur, ac se vivam esse vivis declarat operibus. Nihil itaque contra hanc nostram doctrinam pugnat Jacobus, qui de fide loquitur inani et mortua, quam quidam jactabant, Christum autem intra se viventem per fidem non habebant. Idem ille dixit, opera justificare, non contra dicens Apostolo (rejiciendus alioqui), sed ostendens Abrahamum vivam justificantemque fidem suam declaravisse per opera (Jac. ii.). Id quod omnes pii faciunt, qui tamen soli Christo, nullis suis operibus fidunt. Iterum enim Apostolus dixit: Vivo jam non ego, sed vivit in me Christus. Vitam autem, quam nunc vivo in carne, per fidem vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Non adspernor gratiam Dei. Nam si per legem est justitia: igitur Christus frustra mortuus est, etc. (Gal. ii. 20, 21).
CAP. XVI.
De Fide, et Bonis Operibus, Eorumque Mercede, et Merito Hominis. [Conf. Aug., Art. VI., XX.]
1. Fides enim Christiana non est opinio ac humana persuasio, sed firmissima fiducia et evidens ac constans animi adsensus, denique certissima comprehensio veritatis Dei, propositæ in Scripturis et Symbolo Apostolico, atque adeo Dei ipsius summi boni, et præcipue promissionis divinæ, et Christi, qui omnium promissionum est colophon.
2. Hæc autem fides merum est Dei donum, quod solus Deus ex gratia sua, electis suis, secundum mensuram, et quando, cui, et quantum ipse vult, donat, et quidem per Spiritum Sanctum, mediante prædicatione Evangelii, et oratione fideli. Hæc etiam sua habet incrementa; quæ nisi et ipsa darentur a Deo, non dixissent Apostoli: Domine! adauge nobis fidem (Luc. xvii. 5).
3. Et hæc quidem omnia, quæ hactenus de fide diximus, ante nos ita docuerunt Apostoli. Paulus enim: Est autem fides, inquit, eorum, quæ sperantur, ὑπόστασις, vel subsistentia firma, et earum rerum, quæ non videntur, ἔλεγχος, id est, evidens ei certa rei comprehensio (Heb. xi. 1). Et idem iterum: Quotquot sunt promissiones Dei, inquit, per Christum sunt etiam et per ipsum Amen (2 Cor. i. 20). Ad Philipp. idem ait, donatum esse ipsis ut credant in Christum (Phil. i. 29). Item: Deus unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. xii. 3; 2 Thess. iii. 2). Rursus: Non omnium est fides, ait, neque obediunt omnes Evangelio (Rom. x. 16). Sed et Lucas testatur et ait: Et crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam (Act. xiii. 48). Unde idem iterum fidem nuncupat, fidem electorum Dei (Tit. i. 1). Et iterum: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. x. 17). Alibi sæpe jubet orare pro fide.
4. Idem ille Apostolus fidem vocat efficacem et sese exserentem per dilectionem (Gal. v. 6). Illa conscientiam quoque pacificat, et liberum ad Deum aditum aperit, ut cum fiducia ad ipsum accedamus, et obtineamus ab eo utilia et necessaria. Eadem retinet nos in officio, quod Deo debemus et proximo, et in adversis patientiam firmat, et confessionem veram format atque facit, et, ut uno verbo omnia dicam, omnis generis bonos fructus et bona opera progignit (Gal. v. 22 sqq.).
5. Docemus enim, vere bona opera enasci ex viva fide, per Spiritum Sanctum, et a fidelibus fieri secundum voluntatem vel regulam Verbi Dei. Nam Petrus Apostolus: Omni adhibito studio, inquit, subministrate in fide vestra virtutem, in virtute vero scientiam, in scientia vero temperantiam, etc. (2 Pet. i. 5–7). Diximus autem antea, legem Dei, quae voluntas Dei est, formulam nobis præscribere bonorum operum. Et Apostolus ait: Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis ab immunditie, et ne quis opprimat aut fraudet in negotio fratrem suum (1 Thess. iv. 4-6). Etenim non probantur Deo opera, et nostro arbitrio delecti cultus, quos Paulus nuncupat: ἐθελοθρησκείας (Col. ii. 18). De quibus et Dominus in Evangelio: Frustra me colunt, ait, docentes doctrinas præcepta hominum (Matt. xv. 9).
6. Improbamus ergo hujusmodi opera: adprobamus et urgemus illa, quæ sunt ex voluntate et mandato Dei. Illa ipsa fieri debent, non ut his promereamur vitam æternam. Donum Dei enim est, ut Apostolus ait, vita æterna, neque ad ostentationem, quam rejecit Dominus (Matt. vi. ), neque ad quæstum, quem et ipsum rejecit (Matt. xxiii. ), sed ad gloriam Dei, ad ornandam vocationem nostram, gratitudinemque Deo præstandam, et ad utilitatem proximi. Rursus enim Dominus noster in Evangelio dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem, qui in cælis est (Matt. v. 16). Sed et Apostolus Paulus: Ambulate digne vocatione vestra (Eph. iv. 1). Item: Quidquid egeritis, inquit, aut sermone aut facto, omnia in nomine Jesu facite, gratias agentes Deo et Patri per illum (Col. iii. 17). Idem: Nemo, quod suum est, quærat, sed quisque quod alterius (Phil. ii. 4). Et: Discant et nostri, bona opera tueri ad ne cessarios usus, ut non sint infrugiferi (Tit. iii. 14).
7. Quamvis ergo doceamus cum Apostolo, hominem gratis justificari per fidem in Christum, et non per ulla opera bona, non ideo tamen vilipendimus aut condemnamus opera bona. Cum sciamus, hominem nec conditum nec regenitum esse per fidem, ut otietur, sed potius, ut indesinenter, quæ bona et utilia sunt, faciat. Etenim in Evangelio dicit Dominus: Bona arbor bonum fructum adfert (Matt. xii. 33). Et iterum: Quid in me manet, plurimum fructum adfert (Joh. xv. 5). Denique Apostolus: Dei sumus creatura, ait, conditi in Christo Jesu ad opera bona, quæ præparavit Deus, ut in eis ambulemus (Eph. ii. 10). Et iterum: Qui tradidit semetipsum pro nobis, ut redimeret ah omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum (Tit. ii. 14).
8. Damnamus itaque omnes, qui bona opera contemnunt, non curanda et inutilia esse blaterant. Interim, quod et antea dictum est, non sentimus, per opera bona nos servari, illaque ad salutem ita esse necessaria, ut absque illis nemo unquam sit servatus. Gratia enim soliusque Christi beneficio servamur. Opera necessario ex fide progignuntur. At improprie his salus attribuitur: quæ propriissime adscribitur gratiæ. Notissima enim est illa Apostoli sententia: Si per gratiam, jam non ex operibus: quandoquidem gratia, jam non est gratia. Sin ex operibus, jam non ex gratia; quandoquidem jam opus, non est opus (Rom. xi. 6).
9. Placent vero adprobanturque a Deo opera, quæ a nobis fiunt per fidem. Quia illi placent Deo, propter fidem in Christum, qui faciunt opera bona, quæ insuper per Spiritum Sanctum ex gratia Dei sunt facta. S. Petrus enim: In quavis gente, inquit, qui timet ipsum et operatur justitiam, is acceptus est illi (Act. x. 35). Et Paulus: Non desinimus orare pro vobis, ut ambuletis digne Domino, ut per omnia placeatis, in omni opere bono fructificantes (Col i. 9, 10). Itaque veras, non falsas aut philosophicas virtutes, vere bona opera et genuina Christiani hominis officia sedulo docemus, et quanta possumus, diligentia vehementiaque omnibus inculcamus, vituperantes omnium illorum et desidiam et hypocrisin, qui ore Evangelium laudant et profitentur, vita autem turpi dedecorant, proponentes hac in causa horribiles Dei minas, amplas denique promissiones Dei, et liberalia præmia, exhortando, consolando, et objurgando.
10. Etenim docemus, Deum bona operantibus amplam dare mercedem, juxta illam prophetae sententiam: Cohibe vocem tuam a fletu: quoniam erit merces operi tuo (Jer. xxxi. 16). In Evangelio quoque dixit Dominus: Gaudete et exultate, quia merces vestra multa est in cælis (Matt. v. 12). Et qui dederit uni ex minimis meis poculum aquæ frigidæ, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matt. x. 42). Referimus tamen mercedem hanc, quam Dominus dat, non ad meritum hominis accipientis, sed ad bonitatem, vel liberalitatem, et veritatem Dei promittentis atque dantis, qui, cum nihil debeat cuiquam, promisit tamen, se suis cultoribus fidelibus mercedem daturum: qui interim dat eis etiam, ut ipsum colant. Sunt multa præterea indigna Deo, et imperfecta plurima inveniuntur in operibus etiam sanctorum: quia vero Deus recipit in gratiam et complectitur propter Christum operantes, mercedem eis promissam persolvit. Alioqui enim justitiæ nostræ comparantur panno menstruato (Isa. lxiv. 6). Sed et Dominus dicit in Evangelio: Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus: quod debuimus facere, facimus (Luc. xvii. 10).
11. Tametsi ergo doceamus, mercedem dari a Deo nostris benefactis, simul tamen docemus cum Augustino, coronare Deum in nobis non merita nostra, sed dona sua. Et proinde quidquid accipimus mercedis, dicimus gratiam quoque esse, et magis quidem gratiam quam mercedem: quod, quæ bona facimus, per Deum magis, quam per nos ipsos facimus: et quod Paulus dicat: Quid habes, quod non accepisti? Si vero accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (1 Cor. iv. 7). Et quod hinc collegit beatus martyr Cyprianus: In nullo nobis gloriandum esse, quando nostrum nihil sit. Damnamus ergo illos, qui merita hominum sic defendunt, ut evacuent gratiam Dei.
CAP. XVII.
De Catholica et Sancta Dei Ecclesia, et Unico Capite Ecclesiæ. [Conf. Aug., Art. VII., VIII.]
1. Quando autem Deus ab initio salvos voluit fieri homines, et ad agnitionem veritatis venire, oportet omnino semper fuisse, nunc esse, et ad finem usque seculi futuram esse Ecclesiam, id est, e mundo evocatum vel collectum cœtum fidelium, sanctorum, inquam, omnium communionem, eorum videlicet, qui Deum verum, in Christo Servatore, per verbum et Spiritum Sanctum vere cognoscunt et rite colunt, denique omnibus bonis per Christum gratuito oblatis fide participant. Sunt isti omnes unius civitatis cives, viventes sub eodem Domino, sub iisdem legibus, in eadem omnium bonorum participatione. Sic enim hos concives sanctorum et domesticos Dei appellavit Apostolus (Eph. ii. 19): Sanctos appellans fideles in terris, sanguine Filii Dei sanctificatos (1 Cor. vi. 11). De quibus omnino intelligendus est Symboli articulus: Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem.
2. Et cum semper unus modo sit Deus, unus Dei et hominum Jesus Messias, unus item gregis universi pastor, unum hujus corporis caput, unus denique Spiritus, una salus, una fides, unum testamentum vel fœdus; necessario consequitur unam duntaxat esse Ecclesiam: quam propterea Catholicam nuncupamus, quod sit universalis, et diffundatur per omnes mundi partes, et ad omnia se tempora extendat, nullis vel locis inclusa vel temporibus. Damnamus ergo Donatistas, qui Ecclesiam in nescio quos Africæ coarctabant angulos. Nec Romanensem adprobamus clerum, qui solam prope Romanam Ecclesiam venditat pro Catholica.
3. Diducitur quidem Ecclesia in partes vel species varias, non quod divisa aut divulsa sit in semetipsa, sed magis propter membrorum in ipsa diversitatem distincta. Aliam enim faciunt Ecclesiam militantem, aliam vero triumphantem. Militat illa adhuc in terris, et certat cum carne, cum mundo, et principe mundi hujus, diabolo, cum peccato atque morte. Hæc vero rude jam donata, in cœlo triumphat de istis devictis omnibus, et exultat coram Domino: nihilominus habent illæ inter sese communionem, vel conjunctionem.
4. Et militans in terris Ecclesia semper plurimas habuit particulares ecclesias, quæ tamen omnes ad unitatem Catholicæ Ecclesiæ referuntur. Hæc aliter fuit instituta ante legem inter patriarchas, aliter sub Mose per legem, aliter a Christo per Evangelium. Vulgo numerantur fere duo populi, Israelitarum videlicet et gentium, vel eorum, qui ex Judæis et gentibus collecti sunt in Ecclesiam, testamenta item duo, vetus et novum. Omnium tamen horum populorum una fuit et est societas, una salus in uno Messia, in quo ceu membra unius corporis sub unum caput connectuntur omnes, in eadem fide, etiam de eodem cibo et potu spirituali participantes. Agnoscimus hie tamen diversa fuisse tempora, diversa symbola promissi et exhibiti Messiæ, sublatisque cærimonialibus, lucem nobis illustriorem lucere, et dona auctiora donari, et libertatem esse pleniorem.
5. Hæc Ecclesia Dei sancta vocatur domus Dei viventis, exstructa ex lapidibus vivis et spiritualibus, et imposita super petram immotam, super fundamentum, quo aliud collocari non potest: et ideo nuncupatur etiam columna et basis veritatis (1 Tim. iii. 15). Non errat illa, quamdiu innititur petræ Christo et fundamento Prophetarum et Apostolorum. Nec mirum, si erret, quoties deserit ilium, qui solus est veritas. Vocatur Ecclesia etiam virgo ac sponsa Christi, et quidem unica et dilecta. Apostolus enim: Adjunxi vos, inquit, uni viro, ut virginem castam, exhiberetis Christo (2 Cor. xi. 2). Vocatur Ecclesia grex ovium sub uno pastore Christo, idque apud Ezechielem in Cap. XXXIV. et apud Joannem in Cap. X. Vocatur item corpus Christi, quia fideles sunt viva Christi membra, sub capite Christo.
6. Caput est, quod in corpore eminentiam habet, et unde corpus vitam haurit, cujus spiritu regitur in omnibus, unde et incrementa et, ut crescat, habet. Unicum item est corporis caput, et cum corpore habet congruentiam. Ergo Ecclesia non potest ullum aliud habere caput, quam Christum. Nam ut Ecclesia est corpus spirituale, ita caput habeat sibi congruens spirituale, utique oportet. Nec alio potest regi spiritu, quam Christi. Paulus quoque: Ipse est caput, inquit, corporis ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primas tenens (Col. i. 18). Et idem iterum: Christus est, inquit, caput ecclesiæ, qui idem salutem dat corpori (Eph. i. 23). Et rursus: Qui est caput ecclesiæ, ait, quæ corpus illius, complementum ejus, qui omnia in omnibus adimplet (Eph. i. 22, 23). Item: Adolescamus in illum per omnia, qui est caput, nempe Christus, in quo totum corpus, si compingatur, incrementum capit (Eph. iv. 15, 16).
7. Non probamus ergo doctrinam cleri Romani, facientis suum illum Romanum Pontificem Catholicæ in terris ecclesiæ militantis pastorem universalem et caput summum, adeoque verum Christi vicarium, qui habeat in Ecclesia plenitudinem, ut vocant, potestatis, et dominium supremum.
8. Docemus enim, Christum Dominum esse et manere unicum pastorem universalem, summum item Pontificem coram Deo Patre, ac in Ecclesia ipsum omnia pontificis vel pastoris obire munia, ad finem usque sæculi, ideoque nullo indigere vicario, qui absentis est. Christus vero præsens est ecclesiæ, et caput vivificum. Hic Apostolis suis Apostolorumque successoribus primatum et dominium in Ecclesia severissime prohibuit. [Quicunque ergo huic illustri veritati contradicentes reluctantur, et in Ecclesiam Christi diversam inducunt gubernationem, quis non videat, eos illis potius esse adcensendos, de quibus Apostoli Christi vaticinantur, Petrus (2 Pet. ii.), et Paulus (Act. xx., 2 Cor. xi., et 2 Thess. ii.), et aliis quoque in locis?]
9. Sublato autem capite Romano; nullam inducimus in Ecclesiam Christi ἀταξίαν, vel perturbationem: cum doceamus, gubernationem Ecclesiæ, ab Apostolis traditam, nobis sufficere ad retinendam in justo ordine Ecclesiam, quæ ab initio, dum hujusmodi capite Romano, quale hodie dicitur Ecclesiam conservare in ordine, caruit, atactica vel inordinata non fuit. Servat quidem caput Romanum tyrannidem suam, et corruptelam inductam in Ecclesiam: sed impedit interim, oppugnat, et, quantis potest viribus, exscindit justam ecclesiæ reformationem.
10. Objicitur nobis, varia esse in ecclesiis nostris certamina atque dissidia, posteaquam se a Romana separarunt Ecclesia, proinde non esse eas Ecclesias veras. Quasi vero nullæ unquam fuerint in Ecclesia Romana sectæ, nulla unquam dissidia atque certamina, et quidem de religione, non tam in scholis, quam in cathedris sacris, in medio populi instituta. Agnoscimus sane, dixisse Apostolum: Deus non est Deus dissensionis, sed pacis (1 Cor. xiv. 33). Et: Cum sit in vobis æmulatio et contentio, an non carnales estis? (1 Cor. iii. 3). Negari tamen non potest, Deum fuisse in Ecclesia Apostolica, et Apostolicam Ecclesiam fuisse Ecclesiam veram, in qua tamen fuerunt concertationes et dissidia. Reprehendit enim Petrum Apostolum Apostolus Paulus, ab hoc dissidet Barnabas (Gal. ii. ). Certamen grave exoritur in Ecclesia Antiochena inter eos, qui unum Christum prædicabant: sicut commemorat Lucas in Actis Apost., Cap. XV. Gravia semper fuerunt in Ecclesia certamina, et dissenserunt inter sese de rebus non levibus doctores ecclesiæ præclarissimi, ut ex his contentionibus interim Ecclesia non id esse desineret, quod erat. Ita enim placet Deo, dissidiis ecclesiasticis uti, ad gloriam nominis sui, ad illustrandam denique veritatem, et ut qui probati sunt, manifesti fiant.
11. Ceterum, ut non agnoscimus aliud caput Ecclesiæ quam Christum, ita non agnoscimus quamlibet Ecclesiam, quæ se venditat pro vera, veram esse Ecclesiam; sed illam docemus veram esse Ecclesiam, in qua signa vel notæ inveniuntur Ecclesiæ veræ, imprimis vero Verbi Dei legitima vel sincera prædicatio, prout nobis est tradita in libris Prophetarum et Apostolorum, qui omnes ad Christum deducunt, qui in Evangelio dixit: Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam æternam do eis. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt, ab eo, quia non noverunt vocem alienorum (Joh. x. 4, 5, 27, 28).
12. Et qui tales sunt in Ecclesia, hi unam habent fidem, unum spiritum, et idcirco unum solum Deum adorant, solum hunc in spiritu et veritate colunt, hunc ex toto corde et omnibus viribus solum diligunt, solum per Christum mediatorem et intercessorem unicum invocant, extra Christum fidemque in ipsum nullam quærunt justitiam et vitam; quia Christum solum caput et fundamentum Ecclesiæ agnoscunt, ac super hoc impositi quotidie se pœnitentia reparant, patientia impositam ipsis crucem ferunt, sed et caritate non ficta cum omnibus Christi membris connexi, hac se declarant discipulos esse Christi, perseverando in vinculo pacis atque unitatis sanctæ; simul et participant sacramentis a Christo institutis, et ab Apostolis traditis: neque his aliter utuntur, quam uti acceperunt a Domino. Notum est enim omnibus illud Apostoli: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis (1 Cor. xi. 23). Proinde damnamus illas ecclesiæ, ut alienas a vera Christi Ecclesia, quæ tales non sunt, quales esse debere audivimus, utcunque interim jactent successionem episcoporum, unitatem, et antiquitatem. Quinimo præcipiunt nobis Apostoli, ut fugiamus idololatriam et Babylonem, et ne participemus cum hac, nisi et plagarum. Dei participes esse velimus (1 Cor. x. 14, 21; 1 Joh. v. 21; Apoc. xviii. 4; 1 Cor. vi. 9).
13. Communionem vero cum Ecclesia Christi vera tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei Ecclesia non communicant, sed ab ea se separant. Nam ut extra arcam Noë non erat ulla salus, pereunte mundo in diluvio, ita credimus, extra Christum, qui se electis in Ecclesia fruendum præbet, nullam esse salutem certam: et proinde docemus, vivere volentes non oportere separari a vera Christi Ecclesia.